Latin
Lines 1.568-1.612
Statius, Liber Secundus 1.568-612
Not analysed yet
quattuor hic adeo disiecti mole sub una
congemuere, fuga tremefactum protinus agmen
excutitur coeptis. neque enim temnenda iacebant
funera: fulmineus Dorylas, quem regibus ardens
aequabat uirtus, Martisque e semine Theron
terrigenas confisus auos, nec uertere cuiquam
frena secundus Halys, sed tunc pedes occubat aruis,
Pentheumque trahens nondum te Phaedimus aequo,
Bacche, genus. quorum ut subitis exterrita fatis
agmina turbatam uidit laxare cateruam,
quae duo sola manu gestans adclinia monti
fixerat, intorquet iacula et fugientibus addit.
mox in plana libens, nodo ne pectore tela
inciderent, saltu praeceps defertur et orbem,
quem procul oppresso uidit Therone uolutum,
corripuit, tergoque et uertice tegmina nota
saeptus et hostili propugnans pectora parma
constitit. inde iterum densi glomerantur in unum
Ogygidae firmantque gradum; trahit ocius ensem
Bistonium Tydeus, Mauortia munera magni
Oeneos, et partes pariter diuisus in omnes
hos obit atque illos ferroque micantia tela
decutit; impeditant numero seque ipsa uicissim
arma premunt, nec uis conatibus ulla, sed ipsae
in socios errare manus et corpora turba
inuolui prolapsa sua; manet ille ruentes
angustus telis et inexpugnabilis obstat.
non aliter Getica (si fas est credere) Phlegra
armatum inmensus Briareus stetit aethera contra,
hinc Phoebi pharetras, hinc toruae Pallados angues,
inde Pelethroniam praefixa cuspide pinum
Martis, at hinc lasso mutata Pyracmoni temnens
fulmina, cum toto nequiquam obsessus Olympo
tot queritur cessare manus: non segnior ardet
huc illuc clipeum obiectans, seque ipse recedens
circumit; interdum trepidis occurrit et instat
spicula deuellens, clipeo quae plurima toto
fixa tremunt armantque uirum; saepe aspera passus
uulnera, sed nullum uitae in secreta receptum
nec mortem sperare ualet. rotat ipse furentem
Deilochum, comitemque illi iubet ire sub umbras
Phegea sublata minitantem bella securi
Dircaeumque Gyan et Echionium Lycophonten.
iam trepidi sese quaerunt numerantque, nec idem
caedis amor, tantamque dolent rarescere turbam.