Latin
Lines 1.613-1.658
Statius, Liber Secundus 1.613-658
Not analysed yet
ecce Chromis Tyrii demissus origine Cadmi
(hunc utero quondam Dryope Phoenissa grauato
rapta repente choris onerisque oblita ferebat,
dumque trahit prensis taurum tibi cornibus, Euhan,
procidit impulsus nimiis conatibus infans)
tunc audax iaculis et capti pelle leonis
pinea nodosae quassabat robora clauae
increpitans: 'unusne, uiri, tot caedibus, unus
ibit ouans Argos? uix credet fama reuerso!
heu socii, nullaene manus, nulla arma ualebunt?
haec regi promissa, Cydon, haec, Lampe, dabamus?'
dum clamat, subit ore cauo Teumesia cornus,
nec prohibent fauces; atque illi uoce repleta
intercepta natat prorupto in sanguine lingua.
stabat adhuc, donec transmissa morte per artus
labitur inmorsaque cadens obmutuit hasta.
uos quoque, Thespiadae, cur infitiatus honora
arcuerim fama? fratris moribunda leuabat
membra solo Periphas (nil indole clarius illa
nec pietate fuit), laeua marcentia colla
sustentans dextraque latus; singultibus artum
exhaurit thoraca dolor, nec uincla coercent
undantem fletu galeam, cum multa gementi
pone grauis curuas perfringit lancea costas
exit et in fratrem cognataque pectora telo
conserit. ille oculos etiamnum in luce natantes
sistit et aspecta germani morte resoluit.
at cui uita recens et adhuc in uulnere uires
'hos tibi complexus, haec dent' ait 'oscula nati.'
procubuere pares fatis, miserabile uotum
mortis, et alterna clauserunt lumina dextra.
protinus idem ultro iaculo parmaque Menoeten
proterrebat agens trepidis uestigia retro
passibus urguentem, donec defecit iniqua
lapsus humo, pariterque manus distractus in ambas
orat et a iugulo nitentem sustinet hastam:
'parce per has stellis interlabentibus umbras,
per superos noctemque tuam; sine tristia Thebis
nuntius acta feram uulgique per ora pauentis
contempto te rege canam: sic inrita nobis
tela cadant, nullique tuum penetrabile ferro
pectus, et optanti uictor reueharis amico.'
dixerat. ille nihil uultum mutatus 'inanes
perdis' ait 'lacrimas; et tu (ni fallor) iniquo
pollicitus mea colla duci: nunc arma diemque
proice; quid timidae sequeris compendia uitae?