Latin · ~9 min
Book 3, lines 3.2.1-3.2.55
Statius, Silvae 3.2.1-55
Not analysed yet
Di, quibus audaces amor est servare carinas
saevaque ventosi mulcere pericula ponti,
sternite molle fretum placidumque advertite votis
concilium, et lenis non obstrepat unda precanti:
‘grande tuo rarumque damus, Neptune, profundo
depositum, iuvenis dubio committitur alto
Maecius atque animae partem super aequora nostrae
maiorem transferre parat, proferte benigna
sidera et antemnae gemino considite cornu,
Oebalii fratres; vobis pontusque polusque
luceat: Iliacae longe nimbosa sororis
astra fugate, precor, totoque excludite caelo,
vos quoque caeruleum ponti. Nereides, agmen,
quis honor et regni cessit fortuna secundi
—dicere quae magni fas sit mihi sidera ponti—,
surgite de vitreis spumosae Doridos antris
Baianosque sinus et feta tepentibus undis
litora tranquillo certatim ambite natatu.
quaerentes ubi celsa ratis, quam scandere gaudet
nobilis Ausoniae Celer armipotentis alumnus.
nec quaerenda diu: modo nam trans aequora terris
prima Dicarcheis Pharium gravis intulit annum,
prima salutavit Capreas et margine dextro
sparsit Tyrrhenae Mareotica vina Minervae,
huius utrumque latus molli praecingite gyro,
partitaeque vices vos stuppea tendite mali
vincula, vos summis adnectite sipara velis,
vos zephyris aperite sinus; pars transtra reponat,
pars demittat aquis curvae moderamina puppis;
sint quibus exploret plumbo gravis alta molybdus,
quaeque secuturam religent post terga phaselon
uncaque summersae penitus retinacula vellant;
temperet haec aestus pelagusque inclinet ad ortus:
officio careat glaucarum nulla sororum,
hinc multo Proteus geminoque hinc corpore Triton
praenatet, et subitis qui perdidit inguina monstris
Glaucus adhuc patriis quotiens adlabitur oris
litoream blanda feriens Anthedona cauda,
tu tamen ante omnes, diva cum matre Palaemon,
annue, si vestras amor est mihi pandere Thebas,
nec cano degeneri Phoebeum Amphiona plectro.
et pater, Aeolio frangit qui carcere ventos,
cui varii flatus omnisque per aequora mundi
spiritus atque hiemes nimbosaque nubila parent,
artius obiecto Borean Eurumque Notumque
monte premat: soli Zephyro sit copia caeli,
solus agat puppes summasque supernatet undas
assiduus pelago; donec tua turbine nullo
laeta Paraetoniis adsignet carbasa ripis.’
Audimur. vocat ipse ratem nautasque morantes
increpat, ecce meum timido iam frigore pectus
labitur et nequeo, quamvis monet ominis horror,
claudere suspensos oculorum in margine fletus,
iamque ratem terris divisit fune soluto
navita et angustum deiecit in aequora pontem.