Latin · ~7 min
Book 3, lines 3.2.56-3.2.100
Statius, Silvae 3.2.56-100
Not analysed yet
saevus et e puppi longo clamore magister
dissipat amplexus atque oscula fida revellit,
nec longum cara licet in cervice morari,
attamen in terras e plebe novissimus omni
ibo nec egrediar nisi iam cedente carina.
Quis rude et abscissum miseris animantibus aequor
fecit iter solidaeque pios telluris alumnos
expulit in fluctus pelagoque immisit hianti
audax ingenii? nec enim temeraria virtus
illa magis, summae gelidum quae Pelion Ossae
iunxit anhelantemque iugis bis pressit Olympum.
usque adeone parum lentas transire paludes
stagnaque et angustos summittere pontibus amnes?
imus in abruptum gentilesque undique terras
fugimus exigua clausi trabe et aere nudo.
inde furor ventis indignataeque procellae
et caeli fremitus et fulmina plura Tonanti.
ante rates pigro torpebant aequora somno,
nec spumare Thetis nec spargere nubila fluctus
audebant, visis tumuerunt puppibus undae,
inque hominem surrexit hiems, tune nubila Plias
Oleniumque pecus, solito tune peior Orion,
iusta queror; fugit ecce vagas ratis acta per undas
paulatim minor et longe servantia vincit
lumina tot gracili ligno complexa timores.
quaeque super reliquos te, nostri pignus amoris,
portatura, Celer, quo nunc ego pectore somnos
quove queam perferre dies? quis cuncta paventi
nuntius, an facili te praetermiserit unda
Lucani rabida ora maris, num torta Charybdis
fluctuet aut Siculi populatrix virgo profundi,
quos tibi currenti praeceps gerat Hadria mores,
quae pax Carpathio, quali te subvehat aura
Doris Agenorei furtis blandita iuvenci?
sed merui questus, quid enim te castra petente
non vel ad ignotos ibam comes impiger Indos
Cimmeriumque chaos? starent prope bellica regis
signa mei, seu tela manu seu frena teneres,
armatis seu iura dares; operumque tuorum
etsi non socius, certe mirator adessem.
si quondam magno Phoenix reverendus Achilli
litus ad Iliacum Thymbraeaque Pergama venit
imbellis tumidoque nihil iuratus Atridae,
cur nobis ignavus amor: sed pectore fido
numquam abero longisque sequar tua carbasa votis.