Latin · ~7 min
Book 5, lines 5.5.1-5.5.45
Statius, Silvae 5.5.1-45
Not analysed yet
Me miserum! neque enim verbis solemnibus ulla
incipiam nunc Castaliae vocalibus undis
invisus Phoeboque gravis, quae vestra, sorores,
orgia, Pieriae, quas incestavimus aras?
dicite, post poenam liceat commissa fateri.
numquid inaccesso posui vestigia lueo?
num vetito de fonte bibi? quae culpa, quis error
quem luimus tantus ? morientibus ecce lacertis
viscera nostra tenens animamque avellitur infans,
non de stirpe quidem nec qui mea nomina ferret
oraque; non fueram genitor, sed cernite fletus
liventesque genas et credite planetibus orbi:
orbus ego. huc patres et aperto pectore matres
conveniant; cineremque oculis et crimina ferto,
si qua sub uberibus plenis ad funera natos
ipsa gradu labente tulit madidumque cecidit
pectus et ardentes restinxit lacte favillas.
quisquis adhuc tenerae signatum flore iuventae
immersit cineri iuvenem primaque iacentis
serpere crudeles vidit lanugine flammas,
adsit et alterno mecum clamore fatiscat:
vincetur lacrimis, et te, Natura, pudebit.
tanta mihi feritas, tanta est insania luctus,
hoc quoque cum nitor ter dena luce peracta
adclinis tumulo et planctus in carmina verto
discordesque modos et singultantia verba
molior: orsa lyrae vis est atque ira tacendi
impatiens, sed nec solitae mihi vertice laurus
nec fronti vittatus honos, en taxea marcet
silva comis, hilaresque hederas plorata cupressus
excludit ramis; nec eburno pollice chordas
pulso, sed incertam digitis errantibus amens
scindo chelyn. iuvat heu, iuvat inlaudabile carmen
fundere et incompte miserum nudare dolorem,
sic merui? sic me cantuque habituque nefastum
aspiciant superi? pudeat Thebasque novumque
Aeaciden? nil iam placidum manabit ab ore?
ille ego qui—quotiens! —blande matrumque patrumque
vulnera, qui viduos potui mulcere dolores,
ille ego lugentum mitis solator, acerbis
auditus tumulis et descendentibus umbris,
deficio medieasque manus fomentaque quaero
vulneribus, sed summa, meis. nunc tempus, amici,
quorum ego manantes oculos et saucia tersi
pectora: reddite opem. saevas exsolvite grates.