Latin · ~7 min
Book 5, lines 5.5.46-5.5.87
Statius, Silvae 5.5.46-87
Not analysed yet
nimirum cum vestra modis ego funera maestis
increpitans: ‘qui damna doles aliena, repone
infelix lacrimas et tristia carmina serva.’
verum erat: absumptae vires et copia fandi
nulla mihi, dignumque nihil mens fulmine tanto
repperit: inferior vox omnis et omnia sordent
verba, ignosce, puer: tu me caligine maesta
obruis. a! durus, viso si vulnere carae
coniugis invenit caneret quod Thracius Orpheus
dulce sibi, si busta Lini complexus Apollo
non tacuit, nimius fortasse avidusque doloris
dicor et in lacrimis iustum excessisse pudorem?
quisnam autem gemitus lamentaque nostra reprendis 2?
o nimium felix, nimium crudelis et expers
imperii, Fortuna, tui, qui dicere legem
fletibus aut fines audet censere dolendi!
incitat heu! planctus: potius fugientia ripas
flumina detineas rapidis aut ignibus obstes,
quam miseros lugere vetes. tamen ille severus,
quisquis is est, nostrae cognoscat vulnera causae.
Non ego mercatus Pharia de puppe loquaces
delicias doctumque sui convicia Nili
infantem, lingua nimium salibusque protervum,
dilexi: meus ille, meus. tellure cadentem
aspexi atque unctum genitali carmine fovi
poscentemque novas tremulis ululatibus auras
inserui vitae, quid plus tribuere parentes?
quin alios ortus libertatemque sub ipsis
uberibus tibi. parve, dedi, cum munera nostra
rideres ingratus adhuc properaverit ille,
sed merito properabat, amor, ne perderet ullum
libertas tam parva diem. nonne horridus inde
invidia superos iniustaque Tartara pulsem?
nonne gemam te, care puer? quo sospite natos
non cupii, primo genitum quem protinus ortu
implicui fixique mihi, cui verba sonosque
monstravi questusque et vulnera caeca resolvi,
reptantemque solo demissus ad oscula nostra
erexi, blandoque sinu iam iamque cadentes
exsopire genas dulcesque accersere somnos.
cui nomen vox prima meum ludusque tenebo
risus, et a nostro veniebant gaudia vultu.