Latin · ~8 min · Dactylic hexameter
Lines 1.256-1.305
Statius, Thebais 1.256-305
Not analysed yet
mentitis ignosco toris: illam odimus urbem.
quam vultu confessus adis, ubi conscia magni
signa tori tonitrus agis et mea fulmina torques,
facta luant Thebae: cur hostes eligis Argos?
quin age. si tanta est thalami discordia sancti,
et Samon et veteres armis exscinde Mycenas.
verte solo Sparten, cur usquam sanguine festo
coniugis ara tuae, cumulo cur turis Eoi
laeta calet? melius votis Mareotica fumant
Coptos et acrisoni lugentia flumina Nili.
quod si prisca luunt auctorum crimina gentes
subvenitque tuis sera haec sententia curis,
percensere aevi senium, quo tempore tandem
terrarum furias abolere et saecula retro
emendare sat est: iamdudum ab sedibus illis
incipe, fluctivaga qua praeterlabitur unda
Sicanios longe relegens Alpheos amores.
Arcades hic tua—nec pudor est—delubra nefastis
imposuere locis, illic Mavortius axis
Oenomai Geticoque pecus stabulare sub Haemo
dignius, abruptis etiamnum inhumata procorum
reliquiis trunca ora rigent, tamen hic tibi templi
gratus honos, placet Ida nocens mentitaque manes
Creta tuos. me Tantaleis consistere terris,
quae tandem invidia est? belli deflecte tumultus
et generis miseresce tui. sunt impia late
regna tibi, melius generos passura nocentes.’
Finierat precibus miscens convicia Iuno.
at non ille gravis dictis, quamquam aspera motu,
reddidit haec: ‘equidem haud rebar te mente secunda
laturam, quodcumque tuos, licet aequus, in Argos
consulerem, neque me, si detur copia, fallit
multa super Thebis Bacchum ausuramque Dionen
dicere, sed nostri reverentia ponderis obstat,
horrendos etenim latices, Stygia aequora fratris
obtestor, mansurum atque inrevocabile verbum.
nil fore, quod dictis flectar! quare impiger alis
portantes praecede notos. Cyllenia proles,
aera per liquidum regnisque inlapsus opacis
dic patruo: superas senior se adtollat ad auras
Laius, exstinctum nati quem vulnere nondum
ulterior Lethes accepit ripa profundi
lege Erebi; ferat hic diro mea iussa nepoti:
germanum exsilio fretum Argolicisque tumentem
hospitiis, quod sponte cupit, procul impius aula
arceat, alternum regni infitiatus honorem,
hinc causae irarum, certo reliqua ordine ducam.’
Paret Atlantiades dictis genitoris et inde
summa pedum propere plantaribus inligat alis,
obnubitque comas et temperat astra galero.