Latin · ~8 min · Dactylic hexameter
Lines 11.367-11.415
Statius, Thebais 11.367-415
Not analysed yet
exsulis? Argolicos per te, germane, penates —
nam Tyriis iam nullus honos —per si quid in illa
dulce domo, submitte animos: en utraque gentis
turba rogant ambaeque acies; rogat illa suorum
Antigone devota malis suspectaque regi,
et tantum tua, dure, soror, saltem ora trucesque
solve genas; liceat voltus fortasse supremum
noscere dilectos et ad haec lamenta videre,
anne fleas, illum gemitu iam supplice mater
frangit et exsertum dimittere dicitur ensem:
tu mihi fortis adhuc? mihi, quae tua nocte dieque
exsilia erroresque fleo, iamiamque tumentem
placavi tibi saepe patrem? quid crimine solvis
germanum? nempe ille fidem et stata foedera rupit,
ille nocens saevusque suis; tamen ecce vocatus
non venit.’ his paulum furor elanguescere dictis
coeperat, obstreperet quamquam atque obstaret Erinys;
iam submissa manus, lente iam flectit habenas,
iam tacet; erumpunt gemitus, lacrimasque fatetur
cassis; hebent irae, pariterque et abire nocentem
et venisse pudet: subito cum matre repulsa
Eumenis eiecit fractis Eteoclea portis
clamantem: ‘venio solumque, quod ante vocasti,
invideo; ne incesse moras, gravis arma tenebat
mater; io patria, o regum incertissima tellus,
nunc certe victoris eris!’ nec mitior ille
tandem inquit, ‘scis, saeve, fidem et descendis in aequum?
o mihi nunc primum longo post tempore, frater,
congredere: hae leges, haec foedera sola supersunt.’
sic hostile tuens fratrem; namque uritur alto
corde, quod innumeri comites, quod regia cassis
instratusque ostro sonipes, quod fulva metallo
parma micet, quamquam haud armis inhonorus et ipse
nec palla volgare nitens: opus ipsa novarat
Maeoniis Argia modis ac pollice docto
stamina purpureae sociaverat aurea telae.
Iamque in pulvereum Furiis hortantibus aequor
prosiliunt, sua quemque comes stimulatque monetque.
frena tenent ipsae phalerasque et lucida comunt
arma manu mixtisque iubas serpentibus augent.
stat consanguineum campo scelus, unius ingens
bellum uteri, coeuntque pares sub casside voltus,
signa pavent, siluere tubae, stupefactaque Martis
cornua; ter nigris avidus regnator ab oris
intonuit terque ima soli concussit, et ipsi
armorum fugere dei: nusquam inclyta Virtus,
restinxit Bellona faces, longeque paventes
Mars rapuit currus, et Gorgone cruda virago
abstitit, inque vicem Stygiae subiere sorores.