Latin · ~8 min · Dactylic hexameter
Lines 11.416-11.466
Statius, Thebais 11.416-466
Not analysed yet
prominet excelsis volgus miserabile tectis,
cuncta madent lacrimis et ab omni plangitur arce.
hinc questi vixisse senes, hinc pectore nudo
stant matres parvosque vetant adtendere natos,
ipse quoque Ogygios monstra ad gentilia manes
Tartareus rector porta iubet ire reclusa.
montibus insidunt patriis tristique corona
infecere diem et vinci sua crimina gaudent.
Illos ut stimulis ire in discrimen apertis
audiit et sceleri nullum iam obstare pudorem,
advolat et medias immittit Adrastus habenas,
ipse quidem et regnis multum et venerabilis aevo.
sed quid apud tales, quis nec sua pignora curae,
exter honos 3? tamen ille rogat: ‘spectabimus ergo hoc,
Inachidae Tyriique, nefas? ubi iura deique,
bella ubi? ne perstate animis, te deprecor, hostis —
quamquam, haec ira sinat, nec tu mihi sanguine longe —,
te, gener, et iubeo; sceptri si tanta cupido est,
exuo regales habitus, i, Lernan et Argos
solus habe!’ non verba magis suadentia frangunt
accensos, sumptisque semel conatibus obstant,
quam Scytha curvatis erectus fluctibus umquam
Pontus Cyaneos vetuit concurrere montes,
ut periisse preces geminoque ad proelia fusos
pulvere cornipedes explorarique furentum
in digitis amenta videt, fugit omnia linquens,
castra, viros, generum, Thebas, ac fata monentem
conversumque iugo propellit Ariona: qualis
demissus curru laevae post praemia sortis
umbrarum custos mundique novissimus heres
palluit, amisso veniens in Tartara caelo.
Non tamen indulsit pugnae cunctataque primo
substitit in scelere et paulum Fortuna morata est.
bis cassae periere viae, bis comminus actos
avertit bonus error equos, puraeque nefandi
sanguinis obliquis ceciderunt ictibus hastae,
tendunt frena manu, saevis calcaribus urgent
immeritos; movet et geminas venerabile divom
prodigium turmas, alternaque murmura volvont
mussantes: iterare acies, procurrere saepe
impetus et totum miseris opponere bellum.
Iamdudum terris coetuque offensa deorum
aversa caeli Pietas in parte sedebat,
non habitu, quo nota prius, non ore sereno,
sed vittis exuta comam, fraternaque bella,
ceu soror infelix pugnantum aut anxia mater,
deflebat, saevumque Iovem Parcasque nocentes
vociferans, seseque polis et luce relicta
descensuram Erebo et Stygios iam malle penates,
quid me, ait, ‘ut saevis animantum ac saepe deorum
obstaturam animis, princeps Natura, creabas?