Latin · ~8 min · Dactylic hexameter
Lines 12.88-12.140
Statius, Thebais 12.88-140
Not analysed yet
accipe, nate, tui nova libamenta triumphi,
accipe et hoc regimen dextrae frontisque superbae
vincula, quae patri minimum laetanda dedisti.
regem te, regem tristes Eteocleos umbrae
aspiciant.’ simul haec dicens crinemque manumque
destruit, accensaque iterat violentius ira:
‘saevum agedum immitemque vocent, si funera Lernae
tecum ardere veto; longos utinam addere sensus
corporibus caeloque animas Ereboque nocentes
pellere fas, ipsumque feras, ipsum unca volucrum
ora sequi atque artus regum monstrare nefandos!
ei mihi, quod positos humus alma diesque resolvet.
quare iterum repetens iterumque edico: suprema
ne quis ope et flammis ausit iuvisse Pelasgos;
aut nece facta luet numeroque explebit adempta
corpora; per superos magnumque Menoecea iuro.’
dixit, et abreptum comites in tecta ferebant.
Flebilis interea vacuis comitatus ab Argis —
fama trahit miseras —orbae viduaeque ruebant
Inachides ceu capta manus; sua volnera cuique,
par habitus cunctis, deiecti in pectora crines
accinctique sinus; manant lacera ora cruentis
unguibus, et molles planctu crevere lacerti.
prima per attonitas nigrae regina catervae,
tristibus inlabens familiis iterumque resurgens,
quaerit inops Argia vias; non regia cordi,
non pater: una fides, unum Polynicis amati
nomen in ore sedet; Dircen infaustaque Cadmi
moenia posthabitis velit incoluisse Mycenis.
proxima Lernaeo Calydonidas agmine mixtas
Tydeos exsequiis trahit haud cessura sorori
Deipyle; scelus illa quidem morsusque profanos
audierat miseranda viri, sed cuncta iacenti
infelix ignoscit amor. post aspera visu,
ac deflenda tamen, digno plangore Nealce
Hippomedonta ciens, vatis mox impia coniunx
heu vacuos positura rogos. postrema gementum
agmina Maenaliae ducit comes orba Dianae,
et gravis Euadne: dolet haec queriturque labores
audacis pueri, magni memor illa mariti
it torvum lacrimans summisque irascitur astris.
illas et lucis Hecate speculata Lycaeis
prosequitur gemitu, duplexque ad litus euntes
planxit ab Isthmiaco genetrix Thebana sepulcro,
noctivagumque gregem, quamvis sibi luget, Eleusin
flevit et arcanos errantibus extulit ignes,
ipsa per aversos ducit Saturnia calles
occultatque vias, ne plebs congressa suorum
ire vetet pereatque ingentis gloria coepti,
nec non functa ducum refovendi corpora curam
Iris habet, putresque arcanis roribus artus
ambrosiaeque rigat sucis, ut longius obstent
exspectentque rogum et flammas non ante fatiscant.