Latin · ~8 min · Dactylic hexameter
Lines 3.1-3.52
Statius, Thebais 3.1-52
Not analysed yet
At non Aoniae moderator perfidus aulae
nocte sub ancipiti, quamvis umentibus astris
longus ad auroram superet labor, otia somni
accipit: invigilant animo sedensque parati
supplicium exercent curae; tum plurima versat
pessimum in dubiis augur timor. "ei mihi "clamat,
unde morae? —nam prona ratus facilemque tot armis
Tydea, nec numero virtutem animumque rependit—
‘num regio diversa viae? num missus ab Argis
subsidio globus? an sceleris data fama per urbes
finitimas? paucosne, pater Gradive, manuve
legimus indecores? at enim fortissimus illic
et Chromis et Dorylas et nostris turribus aequi
Thespiadae totos raperent mihi funditus Argos,
nec tamen ille meis, reor, impenetrabilis armis
aere gerens solidoque satos adamante lacertos
venerat; heu segnes, quorum labor haeret in uno,
si conserta manus.’ vario sic turbidus aestu
angitur ac sese culpat super omnia, qui non
orantem in mediis legatum coetibus ense
perculerit foedasque palam satiaverit iras.
iam pudet incepti, iam paenitet, ac velut ille
fluctibus Ioniis Calabrae datus arbiter alno—
nec rudis undarum, portus sed linquere amicos
purior Olenii frustra gradus impulit astri—,
cum fragor hiberni subitus Iovis, omnia mundi
claustra tonant multusque polos inclinat Orion,
ipse quidem malit terras pugnatque reverti,
fert ingens a puppe notus, tunc arte relicta
ingemit et caecas sequitur iam nescius undas:
talis Agenoreus ductor caeloque morantem
Luciferum et seros maerentibus increpat ortus.
Ecce sub occiduas versae iam Noctis habenas
astrorumque obitus, ubi primum maxima Tethys
impulit Eoo cunctantem Hyperiona ponto,
ima flagellatis, signum lugubre malorum,
ponderibus trepidavit humus, motusque Cithaeron
antiquas dedit ire nives: tunc visa levari
culmina septenaeque iugo concurrere portae,
et prope sunt causae: gelido remeabat Eoo
iratus fatis et tristis morte negata
Haemonides; necdum ora patent, dubiusque notari
signa dabat magnae longe manifesta ruinae
planctuque et gemitu; lacrimas nam protinus omnis
fuderat. haud aliter saltu devertitur orbus
pastor ab agrestum nocturna strage luporum,
cuius erile pecus silvis inopinus abegit
imber et tabernae ventosa cacumina lunae:
luce patent caedes; domino perferre recentes
ipse timet casus, haustaque informis harena
questibus implet agros, stabulique silentia magni
odit et amissos longo ciet ordine tauros.