Latin · ~7 min · Dactylic hexameter
Lines 3.53-3.95
Statius, Thebais 3.53-95
Not analysed yet
Illum congestae portarum ad limina matres
ut solum videre—nefas! —nulla agmina circum
magnanimosque duces, nil ausae quaerere tollunt
clamorem, qualis bello supremus apertis
urbibus, aut pelago iam descendente carina,
ut primum invisi cupido data copia regis:
‘hanc tibi de tanto donat ferus agmine Tydeus
infelicem animam, sive haec sententia divum,
seu fortuna fuit; seu, quod pudet ira fateri,
vis invicta viri. vix credo et nuntius: omnes
procubuere, omnes, noctis vaga lumina testor
et socium manes et te, mala protinus ales,
qua redeo, non hanc lacrimis meruisse nec astu
crudelem veniam atque inhonorae munera lucis,
sed mihi iussa deum placitoque ignara moveri
Atropos atque olim non haec data ianua leti
eripuere necem, iamque ut mihi prodiga vitae
pectora et extremam nihil horrescentia mortem
aspicias: bellum infandum ominibusque negatam
movisti, funeste, aciem; dum pellere leges,
et consanguineo gestis regnare superbus
exsule, te series orbarum excisa domorum
planctibus adsiduis, te diro horrore volantes
quinquaginta animae circum noctesque diesque
adsilient; neque enim ipse moror.’ iam moverat iras
rex ferus, et tristes ignescunt sanguine vultus,
inde ultro Phlegyas et non cunctator iniqui
Labdacus—hos regni ferrum penes—ire manuque
proturbare parant, sed iam nudaverat ensem
magnanimus vates, et nunc trucis ora tyranni,
nunc ferrum aspectans: ‘numquam tibi sanguinis huius
ius erit aut magno feries imperdita Tydeo
pectora; vado equidem exsultans ereptaque fata
insequor et comites feror exspectatus ad umbras,
te superis fratrique—’ et iam media orsa loquentis
absciderat plenum capulo latus; ille dolori
pugnat et ingentem nisu duplicatus in ictum
conruit, extremisque animae singultibus errans
alternus nunc ore venit, nunc vulnere sanguis,
excussae procerum mentes, turbataque mussant
concilia; ast illum coniunx fidique parentes
servantem vultus et torvum in morte peracta,
non longum reducem laetati, in tecta ferebant.