Latin · ~8 min · Dactylic hexameter
Lines 4.136-4.186
Statius, Thebais 4.136-186
Not analysed yet
illum Palladia sonipes Nemeaeus ab arce
devehit arma pavens umbraque immane volanti
implet agros longoque attollit pulvere campum,
non aliter silvas umeris et utroque refringens
pectore montano duplex Hylaeus ab antro
praecipiat: pavet Ossa vias, pecudesque feraeque
procubuere metu; non ipsis fratribus horror
afuit, ingenti donec Peneia saltu
stagna subit magnumque obiectus detinet amnem.
Quis numerum ferri gentisque et robora dictu
aequarit mortale sonans? suus excit in arma
antiquam Tiryntha deus; non fortibus illa
infecunda viris famaque immanis alumni
degenerat, sed lapsa situ fortuna, neque addunt
robur opes; rarus vacuis habitator in arvis
monstrat Cyclopum ductas sudoribus arces,
dat tamen haec iuvenum tercentum pectora, vulgus
innumerum bello, quibus haud ammenta nec enses
triste micant: flavae capiti tergoque leonum
exuviae gentilis honos, et pineus armat
stipes, inexhaustis artantur tela pharetris.
Herculeum paeana canunt, vastataque monstris
omnia; frondosa longum deus audit ab Oeta
dat Nemea comites, et quas in proelia vires
sacra Cleonaei cogunt vineta Molorchi.
gloria nota casae, foribus simulata salignis
hospitis arma dei, parvoque ostenditur arvo,
robur ubi et laxos qua reclinaverit artus
ilice, qua cubiti sedeant vestigia terra.
At pedes et toto despectans vertice bellum
quattuor indomitis Capaneus erepta iuvencis
terga superque rigens iniectu molis aenae
versat onus; squalet triplici ramosa corona
Hydra recens obitu: pars anguibus aspera vivis
argento caelata micat, pars arte reperta
conditur et fulvo moriens nigrescit in auro;
circum amnis torpens et ferro caerula Lerna.
at laterum tractus spatiosaque pectora servat
nexilis innumero Chalybum subtemine thorax,
horrendum, non matris, opus; galeaeque corusca
prominet arce gigans; atque uni missilis illi
cuspide praefixa stat frondibus orba cupressus.
huic parere dati, quos fertilis Amphigenia
planaque Messene montosaque nutrit Ithome,
quos Thryon et summis ingestum montibus Aepy,
quos Helos et Pteleon, Getico quos flebile vati
Dorion; hic fretus doctas anteire canendo
Aonidas mutos Thamyris damnatus in annos
ore simul citharaque—quis obvia numina temnat? —
conticuit praeceps, qui non certamina Phoebi
nosset et inlustres Satyro pendente Celaenas.