Latin · ~3 min · Dactylic hexameter
Lines 4.821-4.842
Statius, Thebais 4.821-842
Not analysed yet
quamquam expleta sitis, bibitur tamen, agmina bello
decertare putes iustumque in gurgite Martem
perfurere aut captam tolli victoribus urbem.
Atque aliquis regum medio circumfluus amni:
‘silvarum, Nemea. longe regina virentum,
lecta Rivis sedes, quam tu non Herculis actis
dura magis, rabidi cum colla comantia monstri
augeret et tumidos animam angustaret in artus!
hac saevisse tenus populorum in coepta tuorum
sufficiat: tuque o cunctis insuete domari
solibus, aeternae largitor corniger undae,
laetus eas, quacumque domo gelida ora resolvis
immortale tumens; neque enim tibi cana repostas
Bruma nives raptasque alio de fonte refundit
Arcus aquas gravidive indulgent nubila Cori.
sed tuus et nulli ruis expugnabilis astro.
te nec Apollineus Ladon nec Xanthus uterque
Spercheusque minax Centaureusque Lycormas
praestiterint; tu pace mihi, tu nube sub ipsa
armorum festisque super celebrabere mensas—
accipias fessisque libens iterum hospita pandas
flumina defensasque velis agnoscere turmas.’