Latin · ~9 min · Dactylic hexameter
Lines 5.1-5.52
Statius, Thebais 5.1-52
Not analysed yet
Pulsa sitis fluvio, populataque gurgitis altum
agmina linquebant ripas amnemque minorem;
acrior et campum sonipes rapit et pedes arva
implet ovans, rediere viris animique minaeque
votaque, sanguineis mixtum ceu fontibus ignem
hausissent belli magnasque in proelia mentes.
dispositi in turmas rursus legemque severi
ordinis, ut cuique ante locus ductorque, monentur
instaurare vias. tellus iam pulvere primo
crescit, et armorum transmittunt fulgura silvae.
qualia trans pontum Phariis deprensa serenis
rauca Paraetonio decedunt agmina Nilo,
quo fera cogit hiemps: illae clangore fugaci,
umbra fretis arvisque, volant, sonat avius aether.
iam Borean imbresque pati, iam nare solutis
amnibus et nudo iuvat aestivare sub Haemo.
Hic rursus simili procerum vallante corona
dux Talaionides, antiqua ut forte sub orno
stabat et admoti nixus Polynicis in hastam:
at tamen, o quaecumque es ait, ‘cui —gloria tanta
—venimus innumera e fato debere cohortes,
quem non ipse deum sator aspernetur honorem,
dic age, quando tuis alacres absistimus undis,
quae domus aut tellus, animam quibus hauseris astris?
dic, quis et ille pater? neque enim tibi numina longe,
transierit fortuna licet, maiorque per ora
sanguis, et adflicto spirat reverentia vultu.’
Ingemit, et paulum fletu cunctata modesto
Lemnias orsa refert: ‘immania vulnera, rector,
integrare iubes, Furias et Lemnon et artis
arma inserta toris debellatosque pudendo
ense mares; redit ecce nefas et frigida cordi
Eumenis. o miserae, quibus hic furor additus! o nox!
o pater! illa ego nam, pudeat ne forte benignae
hospitis, illa, duces, raptum quae sola parentem
occului. quid longa malis exordia necto?
et vos arma vocant magnique in corde paratus,
hoc memorasse sat est: claro generata Thoante
servitum Hypsipyle vestri fero capta Lycurgi.’
Advertere animos, maiorque et honora videri
parque operi tanto; cunctis tunc noscere casus
ortus amor, pater ante alios hortatur Adrastus:
‘immo age, dum primi longe damus agmina vulgi
—nec facilis Nemee latas evolvere vires,
quippe obtenta comis et ineluetabilis umbra —
pande nefas laudesque tuas gemitusque tuorum,
unde hos advenias regno deiecta labores.’
Dulce loqui miseris veteresque reducere questus,
incipit: ‘Aegaeo premitur circumflua Nereo
Lemnos, ubi ignifera fessus respirat ab Aetna
Mulciber; ingenti tellurem proximus umbra
vestit Athos nemorumque obseurat imagine pontum;