Latin · ~8 min · Dactylic hexameter
Lines 5.678-5.722
Statius, Thebais 5.678-722
Not analysed yet
solus habes? habeasque, et te victoria Graium
inveniat tumulis etiamnum haec fata gementem,’
Dixerat, et tandem cunctante modestior ira
ille refert: ‘equidem non vos ad moenia Thebes
rebar, at hostiles huc advenisse catervas,
pergite in exscidium, socii si tanta voluptas
sanguinis, imbuite arma domi, atque haec inrita dudum
templa Iovis —quid enim haud licitum? —ferat impius ignis,
si vilem, tanti premerent cum pectora luctus,
in famulam ius esse ratus dominoque ducique,
sed videt haec, videt ille deum regnator, et ausis
sera quidem, manet ira tamen.’ sic fatus, et arces
respicit, atque illic alio certamine belli
tecta fremunt; volucres equitum praeverterat alas
Fama recens, geminos alis amplexa tumultus:
illi ad fata rapi atque illi iam occumbere leto,
sic meritam Hypsipylen iterant, creduntque, nec irae
fit mora, iamque faces et tela penatibus instant,
vertere regna fremunt raptumque auferre Lycurgum
cum Iove cumque aris; resonant ululatibus aedes
femineis, versusque dolor dat terga timori,
Alipedum curru sed enim sublimis Adrastus
secum ante ora virum fremibunda Thoantida portans
it medius turmis, et parcite, parcite! clamat,
‘nil actum saeve, meritus nec tale Lyeurgus
excidium, gratique inventrix fluminis ecce 2!’
sic ubi diversis maria evertere procellis
hinc Boreas Furiisque, illinc niger imbribus Auster,
pulsa dies regnantque hiemes, venit aequoris alti
rex sublimis equis, geminusque ad spumea Triton
frena natalis late pelago dat signa cadenti,
et iam plana Thetis, montesque et litora crescunt.
Quis superum tanto solatus funera voto
pensavit lacrimas inopinaque gaudia maestae
rettulit Hypsipylae? tu gentis conditor, Euhan,
qui geminos iuvenes Lemni de litore vectos
intuleras Nemeac mirandaque fata parabas.
causa viae genetrix, nec inhospita tecta Lycurgi
praebuerant aditus, et protinus ille tyranno
nuntius exstinctae miserando vulnere prolis.
ergo adsunt comites —pro fors et caeca futuri
mens hominum! —regique favent; sed Lemnos ad aures
ut primum dictusque Thoas, per tela manusque
inruerant, matremque avidis complexibus ambo
diripiunt flentes alternaque pectora mutant.