Latin · ~7 min · Dactylic hexameter
Lines 6.665-6.706
Statius, Thebais 6.665-706
Not analysed yet
(malis Bistoniis clipeus Mavortis in arvis
luce mala Pangaea ferit solemque refulgens
territat incussaque dei grave mugit ab hasta.
Pisaeus Phlegyas opus incohat et simul omnes
abstulit in se oculos: ea viso corpore virtus
promissa, ac primum terra discumque manumque
asperat, excusso mox circum pulvere versat,
quod latus in digitos, mediae quod certius ulnae
conveniat, non artis egens: hic semper amori
ludus erat, patriae non tantum ubi laudis obiret
sacra, sed alternis Alpheon utrumque solebat
metari ripis et, qua latissima distant,
non umquam merso transmittere flumina disco.
ergo operum fidens non protinus horrida campi
iugera, sed caelo dextram metitur, humique
pressus utroque genu collecto sanguine discum
ipse super sese rotat atque in nubila condit.
ille citus sublime petit similisque cadenti
crescit in adversum, tandemque exhaustus ab alto
tardior ad terram redit atque immergitur arvis.
sic cadit, attonitis quotiens avellitur astris,
Solis opaca soror; procul auxiliantia gentes
aera crepant frustraque timent, at Thessala victrix
ridet anhelantes audito carmine bigas.
conlaudant Danai, sed non tibi molle tuenti,
Hippomedon, maiorque manus speratur in aequo.
Atque illi extemplo, cui spes infringere dulce
immodicas, Fortuna venit, quid numina contra
tendere fas homini? spatium iam immane parabat,
iam cervix conversa, et iam latus omne redibat:
excidit ante pedes elapsum pondus et ictus
destituit frustraque manum demisit inanem,
ingemuere omnes, rarisque ea visa voluptas,
inde ad conatus timida subit arte Menestheus
cautior, et multum te, Maia crete, rogato
molis praevalidae castigat pulvere lapsus.
illa manu magna et multo felicior exit,
nec partem exiguam circi transvecta quievit,
fit sonus, et fixa signatur terra sagitta,
tertius Hippomedon valida ad certamina tardos
molitur gressus; namque illum corde sub alto
et casus Phlegyae monet et fortuna Menesthei.