Latin · ~7 min · Dactylic hexameter
Lines 6.707-6.752
Statius, Thebais 6.707-752
Not analysed yet
erigit adsuetum dextrae certamen, et alte
sustentans rigidumque latus fortesque lacertos
consulit ac vasto contorquet turbine, et ipse
prosequitur, fugit horrendo per inania saltu
iamque procul meminit dextrae servatque tenorem
discus, nec dubia iunctave Menesthea victum
transabiit meta: longe super aemula signa
consedit viridesque umeros et opaca theatri
culmina ceu latae tremefecit mole ruinae:
quale vaporifera saxum Polyphemus ab Aetna
lucis egente manu tamen in vestigia puppis
auditae iuxtaque inimicum exegit Ulixen.
sic et Aloidae, cum iam calcaret Olympum
desuper Ossa rigens, ipsum glaciale ferebant
Pelion et trepido sperabant iungere caelo.
Tum genitus Talao victori tigrin inanem
ire iubet, fulvo quae circumfusa nitebat
margine et extremos auro mansueverat ungues.
Gnosiacos arcus habet et vaga tela Menestheus.
at tibi ait, ‘Phlegya, casu frustrate sinistro,
hunc, quondam nostri decus auxiliumque Pelasgi,
ferre damus,neque enim Hippomedon inviderit, ensem,
nunc opus est animis: infestos tollite caestus
comminus; haec bellis et ferro proxima virtus.’
Constitit immanis cerni immanisque timeri
Argolicus Capaneus, ac dum nigrantia plumbo
tegmina cruda boum non mollior ipse lacertis
induitur, ‘date tot iuvenum de milibus unum
huc’ ait, ‘atque utinam potius de stirpe veniret
aemulus Aonia, quem fas demittere leto,
nec mea crudelis civili sanguine virtus.’
obstipuere animi, fecitque silentia terror.
tandem insperatus nuda de plebe Laeonum
prosilit Aleidamas, mirantur Dorica regum
agmina; sed socii fretum Polluce magistro
norant et sacras inter crevisse palaestras.
ipse deus posuitque manus et bracchia finxit —
materiae suadebat amor; —tune saepe locavit
comminus, et simili stantem miratus in ira
sustulit exsultans nudumque in pectora pressit,
illum indignatur Capaneus ridetque vocantem
ut miserans, poscitque alium, tandemque coaetus
restitit, et stimulis iam languida colla tumescunt.
fulmineas alte suspensi corpora plantis
erexere manus; tuto procul ora recessu
armorum in speculis, aditusque ad volnera elusi.