Latin · ~7 min · Dactylic hexameter
Lines 8.48-8.89
Statius, Thebais 8.48-89
Not analysed yet
Arcada nec superis —quid enim mihi nuntius ambas
itque reditque domos? —emittam et utrumque tenebo
Tyndariden. cur autem avidis Ixiona frango
verticibus? cur non exspectant Tantalon undae?
anne profanatum totiens chaos hospite vivo
perpetiar? me Pirithoi temerarius ardor
temptat et audaci Theseus iuratus amico,
me ferus Alcides, tunc cum custode remoto
ferrea Cerbereae tacuerunt limina portae;
Odrysiis etiam pudet heu! patuisse querellis
Tartara: vidi egomet blanda inter carmina turpes
Eumenidum lacrimas iterataque pensa Sororum;
me quoque —sed durae melior violentia legis.
ast ego vix unum, nec celsa ad sidera, furto
ausus iter Siculo rapui conubia campo:
nec licuisse ferunt; iniustaeque a Iove leges
protinus, et sectum genetrix mihi computat annum,
sed quid ego haec? i, Tartareas ulciscere sedes,
Tisiphone; si quando novis asperrima monstris,
triste, insuetum, ingens, quod nondum viderit aether,
ede nefas, quod mirer ego invideantque Sorores,
atque adeo fratres —nostrique haec omina sunto
prima odii —,fratres alterna in vulnera laeto
Marte ruant; sit, qui rabidarum more ferarum
mandat atrox hostile caput, quique igne supremo
arceat exanimes et manibus aethera nudis
commaculet: iuvet ista ferum spectare Tonantem.
praeterea ne sola furor mea regna lacessat,
quaere deis qui bella ferat, qui fulminis ignes
infestumque Iovem clipeo fumante repellat.
faxo haud sit cunctis levior metus atra movere
Tartara, frondenti quam iungere Pelion Ossae.’
dixerat; atque illi iamdudum regia tristis
attremit oranti, suaque et quae desuper urguet
nutabat tellus: non fortius aethera vultu
torquet et astriferos inclinat Iuppiter axes.
At tibi quos inquit, ‘manes, qui limite praeceps
non licito per inane ruis?’ subit ille minantem
iam tenuis visu, iam vanescentibus armis,
iam pedes: exstincto tamen indecerptus in ore
augurii perdurat honos, obscuraque fronti
vitta manet, ramumque tenet morientis olivae.