Latin · ~8 min · Dactylic hexameter
Lines 8.90-8.135
Statius, Thebais 8.90-135
Not analysed yet
‘si licet et sanctis hic ora resolvere fas est
manibus, o cunctis finitor maxime rerum,
at mihi, qui quondam causas elementaque noram,
et sator, oro, minas stimulataque corda remulce,
neve ira dignare hominem et tua iura timentem,
nam nec ad Herculeos —unde haec mihi proelia 2? —raptus,
nec venerem inlicitam —crede his insignibus —ausi
intramus Lethen: fugiat ne tristis in antrum
Cerberus, aut nostros timeat Proserpina currus,
augur Apollineis modo dilectissimus aris,
testor inane chaos —quid enim hic iurandus Apollo? —;
crimine non ullo subeo nova fata, nec alma
sic merui de luce rapi; scit iudicis urna
Dictaei verumque potest deprendere Minos,
coniugis insidiis et iniquo venditus auro
Argolicas acies —unde haec tibi turba recentum
umbrarum, et nostrae veniunt quoque funera dextrae —
non ignarus ini: subito me turbine mundi —
horret adhuc animus —mediis e milibus hausit
nox tua. quae mihi mens, dum per cava viscera terrae
vado diu pendens et in aere volvor operto?
ei mihi! nil ex me sociis patriaeque relictum,
vel captum Thebis; iam non Lernaea videbo
tecta, nec attonito saltem cinis ibo parenti,
non tumulo, non igne miser lacrimisque meorum
productus, toto pariter tibi funere veni,
nil istis ausurus equis; nec deprecor umbram
accipere et tripodum iam non meminisse meorum.
nam tibi praesagi quis iam super auguris usus,
cum Parcae tua iussa trahant? sed pectora flectas
et melior sis, quaeso, deis. si quando nefanda
huc aderit coniunx, illi funesta reserva
supplicia: illa tua, rector bone, dignior ira.’
accipit ille preces indignaturque moveri.
ut leo Massyli cum lux stetit obvia ferri,
tunc iras, tunc arma citat; si decidit hostis,
ire supra satis est vitamque relinquere victo.
Interea vittis lauruque insignis opima
currus et egregiis modo formidatus in armis
luce palam, fusus nulli nullique fugatus,
quaeritur: absistunt turmae, suspectaque tellus
omnibus, infidi miles vestigia campi
circuit, atque avidae tristis locus ille ruinae
cessat et inferni vitatur honore sepulcri,
nuntius hortanti diversa in parte maniplos
Adrasto, vix ipse ratus vidisse, Palaemon .