Latin · ~8 min · Dactylic hexameter
Lines 8.616-8.665
Statius, Thebais 8.616-665
Not analysed yet
sic Pandioniae repetunt ubi fida volucres
hospitia atque larem bruma pulsante relictum,
stantque super nidos veterisque exordia fati
adnarrant tectis, it truncum ac flebile murmur;
verba putant, voxque illa tamen non dissona verbis,
atque ibi post lacrimas et longa silentia rursus
incohat Ismene: ‘quisnam hic mortalibus error?
quae decepta fides? curam invigilare quieti
claraque per somnos animi simulacra reverti?
ecce ego, quae thalamos nec si pax alta maneret,
tractarem sensu —pudet heu! —conubia vidi
nocte, soror; sponsum unde mihi sopor attulit amens
vix notum visu? semel his in sedibus illum,
dum mea nescio quo spondentur foedera pacto,
respexi non sponte, soror, turbata repente
omnia cernebam, subitusque intercidit ignis,
meque sequebatur rabido clamore reposcens
mater Atyn. quaenam haec dubiae praesagia cladis?
nec timeo, dum tuta domus milesque recedat
Doricus et tumidos liceat componere fratres.’
Talia nectebant, subito cum pigra tumultu
expavit domus, et multo sudore receptus
fertur Atys, servans animam iam sanguine nullo,
cui manus in plaga, dependet languida cervix
exterior clipeo, crinesque a fronte supini.
prima videt caramque tremens Iocasta vocabat
Ismenen: namque hoc solum moribunda precatur
vox generi, solum hoc gelidis iam nomen inerrat
faucibus, exclamant famulae, tollebat in ora
virgo manus, tenuit saevus pudor; attamen ire
cogitur, indulget summum hoc Iocasta iacenti,
ostenditque offertque. quater iam morte sub ipsa
ad nomen visus defcctaque fortiter ora
sustulit; illam unam neglecto lumine caeli
aspicit et vultu non exsatiatur amato.
tunc quia nec genetrix iuxta positusque beata
morte pater, sponsae munus miserabile tradunt
declinare genas; ibi demum teste remoto
fassa pios gemitus lacrimasque in lumina fudit.
Dumque ea per Thebas, aliis serpentibus ardens
et face mutata bellum integrabat Enyo.
arma volunt, primos veluti modo comminus ictus
sustulerint omnisque etiamnum luceat ensis,
eminet Oenides, quamvis et harundine certa
Parthenopaeus agat, morientumque ora furenti
Hippomedon proculcet equo, Capaneaque pinus
iam procul Aoniis volet agnoscenda catervis:
Tydeos illa dies, illum fugiuntque tremuntque
clamantem: ‘quo terga datis? licet ecce peremptos
ulcisci socios maestamque rependere noctem.