Latin · ~7 min · Dactylic hexameter
Lines 8.666-8.710
Statius, Thebais 8.666-710
Not analysed yet
ille ego inexpletis solus qui caedibus hausi
quinquaginta animas: totidem, totidem heia gregatim
ferte manus! nulline patres, nulline iacentum
unanimi fratres? quae tanta oblivio luctus?
quam pudet Inachias contentum abiisse Mycenas!
hine super Thebis? haec robora regis? ubi autem
egregius dux ille mihi?’ simul ordine laevo
ipsum exhortantem cuneos capitisque superbi
insignem fulgore videt; nec segnius ardens
occurrit, niveo quam flammiger ales olori
imminet et magna trepidum circumligat umbra.
tunc prior: ‘Aoniae rex o iustissime gentis,
imus in arma palam tandemque ostendimus enses,
an noctem et solitas placet exspectare tenebras?’
ille nihil contra, sed stridula cornus in hostem
it referens mandata ducis, quam providus heros
iamiam in fine viae percussam obliquat, et ipse
telum ingens avide et quanto non ante lacerto
impulit: ibat atrox finem positura duello
lancea, convertere oculos utrimque faventes
Sidonii Graique dei; crudelis Erinys
obstat et infando differt Eteoclea fratri:
cuspis in armigerum Phlegyan peccavit, ibi ingens
pugna virum, stricto nam saevior inruit ense
Aetolus, retroque datum Thebana tegebant
arma ducem, sic densa lupum iam nocte sub atra
arcet ab adprenso pastorum turba iuvenco;
improbus erigitur contra, nec cura vetantes
impetere: illum, illum, semel in quem venerat, urget.
non secus obiectas acies turbamque minorem
dissimulat transitque manu; tamen ora Thoantis,
pectora Deilochi, Clonii latus, ilia torvi
perforat Hippotadae; truncis sua membra remittit
interdum galeasque rotat per nubila plenas.
et iam corporibus sese spoliisque cadentum
clauserat; unum acies circum consumitur, unum
omnia tela vovent: summis haec ossibus haerent,
pars frustrata cadunt, partem Tritonia vellit,
multa rigent clipeo, densis iam consitus hastis
ferratum quatit umbo nemus, tergoque fatiscit
atque umeris gentilis aper; nusquam ardua coni
gloria, quique apicem torvae Gradivus habebat
cassidis, haud laetum domino ruit omen: inusta
temporibus nuda aera sedent, circumque sonori
vertice percusso volvuntur in arma molares.