Latin · ~9 min · Dactylic hexameter
Lines 9.311-9.364
Statius, Thebais 9.311-364
Not analysed yet
te quoque sublimi tranantem flumina curru,
dum socios, Pharsale, petis, resupinat ademptis
Dorica cuspis equis; illos violentia saevi
gurgitis infelixque iugi concordia mergit.
Nune age, quis tumidis magnum inclinarit in undis
Hippomedonta labor, cur ipse excitus in arma
Ismenos, doctae nosse indulgete sorores:
vestrum opus ire retro et senium depellere famae,
gaudebat Fauno Nymphaque Ismenide natus
maternis bellare tener Crenaeus in undis,
Crenaeus, cui prima dies in gurgite fido
et natale vadum et virides cunabula ripae,
ergo ratus nihil Elysias ibi posse Sorores,
laetus adulantem nunc hoc, nunc margine ab illo
transit avum: levat unda gradus, seu defluus ille,
sive obliquus eat; nec cum subit obvius, ullas
stagna dedere moras pariterque revertitur amnis,
non Anthedonii tegit hospitis inguina pontus
blandior, aestivo nec se magis aequore Triton
exserit, aut carae festinus ad oscula matris
cum remeat tardumque ferit delphina Palaemon.
arma decent umeros, clipeusque insignis et auro
lucidus Aoniae caelatur origine gentis.
Sidonis hic blandi per candida terga iuvenci,
iam secura maris, teneris iam cornua palmis
non tenet, extremis adludunt aequora plantis;
ire putes clipeo fluctusque secare iuvencum.
adiuvat unda fidem pelago nec discolor amnis,
tunc audax pariter telis et voce proterva
Hippomedonta petit: ‘non haec fecunda veneno
Lerna. nec Herculeis haustae serpentibus undae:
sacrum amnem, sacrum —et miser experiere! —deumque
altrices inrumpis aquas.’ nihil ille, sed ibat
comminus; opposuit cumulo se densior amnis
tardavitque manum, vulnus tamen illa retentum
pertulit atque animae tota in penetralia sedit.
horruit unda nefas, silvae flevistis utraeque,
et. graviora cavae sonuerunt murmura ripae.
ultimus ille sonus moribundo emersit ab ore:
mater! in hanc miseri ceciderunt flumina vocem.
At genetrix coetu glaucarum cincta sororum
protinus icta malo vitrea de valle solutis
exsiluit furibunda comis, ac verbere crebro
oraque pectoraque et viridem scidit horrida vestem,
utque erupit aquis iterumque iterumque trementi
ingeminat Crenaee sono: nusquam ille, sed index
desuper, a miserae nimium noscenda parenti,
parma natat; iacet ipse procul, qua mixta supremum
Ismenon primi mutant confinia ponti,
fluctivagam sic saepe domum madidosque penates
Alcyone deserta gemit, cum pignora saevus
Auster et algentes rapuit Thetis invida nidos,
mergitur orba iterum, penitusque occulta sub undis
limite non uno, liquidum qua subter eunti