Latin · ~8 min · Dactylic hexameter
Lines 9.365-9.410
Statius, Thebais 9.365-410
Not analysed yet
lucet iter, miseri nequaquam funera nati
vestigat, plangitque tamen; saepe horridus amnis
obstat, et obducto caligant sanguine visus,
illa tamen praeceps in tela offendit et enses
scrutaturque manu galeas et prona reclinat
corpora; nec ponto submota intrabat amaram
Dorida, possessum donec iam fluctibus altis
Nereidum miserata cohors ad pectora matris
impulit, illa manu ceu vivum amplexa reportat
insternitque toris riparum atque umida siccat
mollibus ora comis, atque haec ululatibus addit:
‘hoc tibi semidei munus tribuere parentes
nee mortalis avus? sic nostro in gurgite regnas?
mitior haec misero discors alienaque tellus,
mitior unda maris, quae iuxta flumina corpus
rettulit et miseram visa exspectasse parentem.
hine mei vultus? haec torvi lumina patris?
hi crines undantis avi? tu nobile quondam
undarum nemorumque decus, quo sospite maior
diva et Nympharum longe regina ferebar.
heu ubinam ille frequens modo circa limina matris
ambitus orantesque tibi servire Napaeae?
cur nunc te, melius saevo mansure profundo,
amplexu misero tumulis, Crenaee, reporto
non mihi? nec tantae pudet heu miseretque ruinae,
dure parens? quae te alta et ineluctabilis imo
condidit amne palus, quo nec iam cruda nepotis
funera, nec nostri valeant perrumpere planctus?
ecce furit iactatque tuo se in gurgite maior
Hippomedon, illum ripaeque undaeque tremiscunt,
illius impulsu nostrum bibit unda cruorem:
tu piger et trucibus facilis servire Pelasgis.
ad cineres saltem supremaque iusta tuorum,
saeve, veni, non hic solum accensure nepotem.’
his miscet planctus multumque indigna cruentat
pectora, caeruleae referunt lamenta sorores:
qualiter Isthmiaco nondum Nereida portu
Leucothean planxisse ferunt, dum pectore anhelo
frigidus in matrem saevum mare respuit infans.
At pater arcano residens Ismenos in antro,
unde aurae nubesque bibunt atque imbrifer arcus
pascitur et Tyrios melior venit annus in agros,
ut lamenta procul, quamquam obstrepit ipse, novos-que
accepit natae gemitus, levat aspera musco
colla gravemque gelu crinem, ceciditque soluta
pinus adulta manu dimissaque volvitur urna.