Latin · ~8 min · Dactylic hexameter
Lines 9.855-9.899
Statius, Thebais 9.855-899
Not analysed yet
iam minus atque minus fert arma puerque videtur
et sibi, cum torva clipei metuendus obarsit
luce Dryas: tremor ora repens ac viscera torsit
Arcados; utque feri vectorem fulminis albus
cum supra respexit olor, cupit hiscere ripam
Strymonos et trepidas in pectora contrahit alas:
sic iuvenem saevi conspecta mole Dryantos
iam non ira subit, sed leti nuntius horror,
arma tamen, frustra superos Triviamque precatus,
molitur pallens et surdos expedit arcus,
iamque instat telis et utramque obliquus in ulnam
cornua contingit mucrone et pectora nervo,
cum ducis Aonii magno cita turbine cuspis
fertur in adversum nervique obliqua sonori
vincla secat: pereunt ictus manibusque remissis
vana supinato ceciderunt spicula cornu.
tunc miser et frenos turbatus et arma remisit,
vulneris impatiens, umeri quod tegmine dextri
intrarat facilemque cutem: subit altera cuspis
cornipedisque fugam succiso poplite sistit,
tunc cadit ipse Dryas —mirum —nec vulneris umquam
conscius: olim auctor teli causaeque patebunt.
At puer infusus sociis in devia campi
tollitur —heu simplex aetas! —moriensque iacentem
flebat equum; cecidit laxata casside vultus,
aegraque per trepidos exspirat gratia visus,
et prensis concussa comis ter colla quaterque
stare negant, ipsisque nefas lacrimabile Thebis,
ibat purpureus niveo de pectore sanguis,
tandem haec singultu verba incidente profatur:
‘labimur, i, miseram, Dorceu, solare parentem.
illa quidem, si vera ferunt praesagia curae,
aut somno iam triste nefas aut omine vidit,
tu tamen arte pia trepidam suspende diuque
decipito; neu tu subitus neve arma tenenti
veneris, et tandem, cum iam cogere fateri,
dic: merui, genetrix, poenas invita capesse;
arma puer rapui, nec te retinente quievi,
nec tibi sollicitae tandem inter bella peperci,
vive igitur potiusque animis irascere nostris,
et iam pone metus, frustra de colle Lycaei
anxia prospectas, si quis per nubila longe
aut sonus aut nostro sublatus ab agmine pulvis:
frigidus et nuda iaceo tellure, nec usquam
tu prope, quae voltus efflantiaque ora teneres.