Latin · ~1 min · Dactylic hexameter
Lines 9.900-9.907
Statius, Thebais 9.900-907
Not analysed yet
hunc tamen, orba parens, crinem’ dextraque secandum
praebuit ‘hunc toto capies pro corpore crinem,
comere quem frustra me dedignante solebas,
huic dabis exsequias, atque inter iusta memento,
ne quis inexpertis hebetet mea tela lacertis
dilectosque canes ullis agat amplius antris.
haec autem primis arma infelicia castris
ure, vel ingratae crimen suspende Dianae.’