Latin
13
Stjepan Brodarić, Epistulae 13
Unproofread scanNot analysed yet
Serenissime Princeps et Domine, Domine Clementissime. Post servitutis meae perpetuae in gratiam Vestrae Maiestatis humillimam commendationem. [1.] Acceperam rursus litteras a Vestra Maiestate super negotio ecclesiae Plocensis, in quo rursus apud Sanctissimum Dominum Nostrum omni studio, fide et diligentia elaboravi. Contigit autem reverendissimum etiam dominum cardinalem de Grassis,1 qui per hos superiores dies abfuerat, neque prioribus illis apud pontificem actionibus atque intercessionibus interesse potuerat, praesenti negotio affuisse. Itaque cum ipse prior (ut par erat) apud pontificem diligentissime pro hoc negotio egisset, responsumque non valde a desiderio Vestrae Maiestatis alienum reportasset, ego suam praeterea reverendissimam dominationem subsecutus et re omni rursus ex integro Sanctissimo Domino Nostro declarata commemoratisque incommodis et incendiis, quae ex hoc oriri possent, non potui tamen aliud et magis praesentaneum responsum a Sua Sanctitate impetrare. [2.] Responsum ipsum, quod uterque nostrum habuit, ex litteris reverendissimi domini cardinalis Maiestas Vestra intelliget,2 contra quod ego non existimarem, Clementissime Domine, Maiestati Vestrae (quod cum illius gratia dictum sit) iam amplius repugnandum. Nam aut difficillimum certe erit, quantumcunque nitamur, aut prorsus impossibile pontificem ex hac sententia deduci. 3 Et isti latius aliquanto interpretantur et extendunt Sedis Apostolicae iura, eorumque sacerdotia, qui, quacunque de causa in Urbe manserint et vitam finierint, ad suas provisiones spectare contendunt. Quod quidem iurene an iniuria faciant, viderint alii. 4 Ego si quid vel in hoc adhuc, vel in quibuscunque aliis negotiis Vestrae Maiestati servire possum, supplico humillime, dignetur mihi praecipere et iubere, cui nihil gratius, nihil optatius erit, quam Vestrae Maiestatis iussa et imperia impigre capessere et diligentissime obire. Me et meam servitutem perpetuam rursus in gratiam Vestrae Maiestatis humillime commendo. Quam Deus conservet felicem et victoriosam. Ex Urbe XV. Ianuarii 1523. Eiusdem Maiestatis Vestrae servitor et capellanus humillimus Stephanus Brodericus praepositus Quinqueecclesiensis, orator Serenissimo principi et domino, domino Sigismundo Dei gratia Poloniae regi ac magno duci Lithvaniae etc. domino semper mihi clementissimo