Latin
14
Stjepan Brodarić, Epistulae 14
Unproofread scanNot analysed yet
Serenissime Princeps et Domine, Domine Clementissime. Post servitutis meae in gratiam Vestrae Serenissimae Maiestatis humillimam commendationem. Rursus non destiti urgere et sollicitare Sanctissimum Dominum Nostrum iuxta commissionem Vestrae Maiestatis in negotio ecclesiae Plocensis. Cuius animi sit Sua Sanctitas Vestra Maiestas intelliget ex litteris sive brevi Suae Sanctitatis. Scripsi alias de affectione Suae Sanctitatis erga Vestram Maiestatem et scripsi meram veritatem, et scio, quod non solum in hoc sed in omnibus, quibus unquam poterit gratificari Vestrae Maiestati, erit ad gratificandum paratissimus. Intelligit id, quod revera ita est, magnam partem salutis Christianae reipublicae post Deum esse in manu Vestrae Maiestatis. Ego et me et meam servitutem humillimam rursus in gratiam Vestrae Maiestatis commendo. Quam Deus conservet semper felicem et victoriosissimam. Ex Urbe XXVI. Ianuarii 1523. Eiusdem Vestrae Serenissimae Maiestatis humillimus servitor et capellanus Stephanus Brodericus orator serenissimi domini regis Hungariae