Latin
47.4 to 47.5
Stjepan Brodarić, Epistulae 47.4-5
Unproofread scanNot analysed yet
[3.] Cum pontifex litteras de foedere per Vestram Maiestatem cum Turca inito et de pace cum illustrissimo magistro Prussiae facta perlegisset, et cum ego paucis verbis utriusque rei causas, quas et antea a me audiverat, ei exposuissem, multa mecum et reverendissimo domino cardinali Caesio,5 qui pro reverendissimo domino cardinale Sanctorum IIII6 nunc absente aderat, est locutus. Quorum omnium illa est summa: sese Vestram Maiestatem de foedere cum Turca inito habere excusatam, neque miraturum, si rex etiam Hungariae Vestrae Maiestatis exemplum secutus idem faciet. Nam et de hoc dominum etiam meum clementissimum idem tractare pontifex non est nescius. Totam hanc rem, quomodocunque cadat, non Vestris Maiestatibus, quae a tot annis hostes Christianae reipublicae solae sustineretis, sed principibus Christianis, qui nullo modo ad pacem induci possent, esse inputandam. [4.] De negotio vero Prutenico repetivit illa eadem, quae superioribus diebus dixerat et quae ego ad Vestram Maiestatem perscripseram7 multa tamen questus de magistro,8 qui Sede Apostolica inconsulta religionem a sola Sede Apostolica dependentem hoc pacto profanavisset: il*lum il*lum9 in Sedem Apostolicam gravissime deliquisse. Quibus de rebus pontifex et ipse scribit ad Vestram Maiestatem, quae litterae adhuc expediri non potuerunt, mittentur per primam mittendi occasionem. Sed quicquid pontifex ex sacri fortasse collegii inductione, nam cum eis est rem communicaturus, scripserit, illam esse sciat Vestra Maiestas pontificis mentem, quam perscripsi et nullam aliam. Utinam clementissimus dominus meus factum Vestrae Maiestatis in foedere cum Turca ineundo sequeretur. Quod si non fiat, timeo, ne omnino actum sit de nobis. Qua de re neque praesens destiti assidue apud eos, ubi id faciendum videbatur, loqui et clamare, neque hinc scribere. Deus det suae maiestati et dominis meis suae maiestatis consiliariis talem mentem, ne illud nobilissimum ac potentissimum regnum sub spe nescio quarum expeditionum amittant.