Latin
47.6 to 47.7
Stjepan Brodarić, Epistulae 47.6-7
Unproofread scanNot analysed yet
[5.] Novi nihil est, nisi quod de regis Franciae in Hispaniam adventu nihil adhuc habemus, neque scimus, quid speremus aut quid desperemus. Nuper, quod Vestrae Maiestati scripseram, in maximam spem pacis erecti eramus, quae non est illa quidem adhuc penitus sublata sed certe non parum diminuta. Venerunt nova de Constantinopoli, quae Vestra Maiestas intellexisse potuit. Milites prae torianos, quos Ianyczeros vocant, seditione facta, quod augeri sibi stipem annuam postu labant, plures domos et inter ceteras Imbraym bassae et nonnullorum aliorum diripuisse atque in praedam vertisse, adortos deinde locum, in quo thesaurus imperatoris servatur, eum locum expugnare non potuisse, imperatorem aegre tandem seditione oppressa coactum id facere, quod milites postulaverant. Haec pro re vera et certa huc scripta fuerunt. 10 Me et servitia mea in gratiam Vestrae Maiestatis rursus supplex commendo. Romae 4. Iulii 1525. Supervenerunt litterae ex Hispania, regem Christianissimum XVII. mensis Iunii proxime praeteriti ad portum Barcinonae appulisse. Eiusdem Vestrae Sacratissimae Maiestatis humillimus minimus servulus Stephanus Brodericus praepositus Quinqueecclesiensis Sacratissimae regiae maiestati Poloniae, magno duci Lithvaniae etc. domino mihi clementissimo. Interpretatio schedae oratoris domini regis Hungariae per cifram scriptae1 Si Maiestas Vestra habet aliquam bonam occasionem faciendae pacis cum Turca, fortasse non erit malum, non pendere a spe istius pacis inter Christianos, quae parva est, immo nulla, neque credo aliquid secuturum. In causa est, quod rex Angliae ma nam partem Galliae petit, a quo non poterit separari. Caesar, licet his diebus exorti g fuerint quidam contrarii rumores, qui iam rursus non creduntur esse veri, de quibusdam alienationibus mentium inter caesarem et Anglum et meliori spe pacis, quae omnia credo esse vana. Si Maiestas Vestra faciet pacem, et si non vult extremum excidium nepotis sui et regnorum eius, includendus videtur ipse quoque et regna illius in hanc pacem.