Latin
105.1 to 105.4
Strabo, Strabo de situ orbis 105.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
trius: qui quorundam Apollodoro delictorum causa extitit aduersus Cyzicenum Neanthem: ambitiose contradicens. Neanthes enim dixerat: quod argonautae ad Phasin nauigantes: Homeri &caeterorum dictis super nauigatione concordans: Ideae matris sacra apud Cizicum collocarant in ea regione principem Nequanquam uero exploratam lasonis peregrinationem ad Phasin Homerum habuisse: hoc non modo cantatis ab Homero: sed etiam suiipsius dictis repugnat. Homerus enim Achillem: &Lesbum: &alia loca popula tum a Lenno: caeterisque propinque insulis sese continuisse dicit propter lasonis: eiusque filii Eunei cognationem ea tempestate insulae imperium obtinentis. Quoniam igitur pacto id poeta quidem sciuit: quod uel genere uel gente: uel uicinitate: uel quouis modo necessarii fuerat: &Achilles &lason: &non aliunde sane: nisi quod ambos Thessalos fuisse contigerat. Hunc quidem ex lolco: Achillem uero e Pythia achiua. Id autem igno rabat unde euenisset lasoni Thessalo: &lolco existenti: quod is sibi in natali solo successorem &haeredem neminem reliquisset. Filium uero in Lemni ditione constituisset, Peliamque &Peliae filias: &earum praestantissimam: eiusque filium nouerat Eumelum. Quem parit admeto matrona alcestis honora. Quae peliae natas formas superauerat omnis. At lasonis casus &Argo: &argonautas uulgo manifesto: ne audierat quidem. Aetae uero nauigatior nem per Oceanum fingebat nullum ab historia captans exordium. Nam quod nauigatio ad Phasin primum (ut omnes asserunt) fidem habet mittente Pelia: &reditus ipse: &internauigandum: quod insulas occuparit: &quod sicut Vlyssi ac Menelao amplius mediussidius factus est error: hac etiam monstratur &creditur aetate: &ex Ho meri carmine. Etenim Aeea circa Phasin urbs ostenditur: ®ionis Colchidis imperium Aeta tenuis se creditur. Et indigetis hoc ipsum gentile nomen illic est. Et Medeam ueneficam extitisse memoriae traditur. Et regionis eius opes: &auri &argenti: &ferri metallis: iustam quandam in ea loca expeditionis sub allegant occasionem. Quo Phryxum antea per mare transmisisse ferunt: &amborum militiae monumen ta extant. Phryxium enim in Colchidis: &hiberiae confinibus est: Et lasonia multis in locis: &Arme niae: &Mediae finitimis ostentantur. Atqui &circa Sinopen: eiusque maritimam oram &Propontidem: &Hellespontum usque Lemnem: complura rerum ab lasone ac Phryxo ea in militia gestarum feruntur indicia. Colchorumque lasonem insectantium usque in Cretam: &Italiam: &Adriam.