Latin
105.5 to 105.7
Strabo, Strabo de situ orbis 105.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Quorum nonnulla quoque designat Calli machus. Tunc quidem Aegleten linquens &Anaphen: uicinas Lacedaemoniae There inchoat: &ab Aec ta Cytheo rurius ad antiquam semidei hermionem nauigauit. Tum de Colchis ait. Hi in traiectu Illyrico amissis remigiis apud flauae armoniae anguem oppidum condiderunt. Quod quidem cum e profugis quidam Graecon asseruisset: at eorum lingua Polas nominauit. Quidam maximam Istri parte lasonem annauigasse com memorant. Aliqui autem usque ad sinum adriaticum. Quidam sane per locorum inscitiam. Alii per fluuiu Istrum di cunt: qui ab magno inchoans Istro effunditur in adriam. Haec probabiliter: ac non incredibiliter dicta sunt. Poeta igitur tales nactus occasiones quaedam historicis conuenientia: minimeque discrepantia dicit. In his etiam seruato more suo: &coni fabulas immiscet. Minime autem discrepat: quum aectam nominatim explicat. Et laso nem &argo dicit: &praeter Aeean effingit: &Euneum in Lemno constituit. Et Achilli dilectam facit insulam. Et praeter Medeam Circen ueneficam perniciosi Aetae sororem facit. Adiicit uero fabulose extra per Oceanum occurrentes errores: ea in nauigatione cum suppositis istis illud apte dicatur. Curae existens omnibus argo. Perinde ac cognitis in locis ac pompulosis nauigatione futura. Quod si quemadmodum Scepsius inquit: Mimnermum testem accipiens: domicilium Aetae in oceanum ad orientem faceret. Exterius. laso nem missum a Pelia esse: &pellem reportasse: nulla ratione credibiliter ea ad pellem transmissio di ceretur ad ignotos obscurosque locos: Nec ipsa nauigatio per deserta &inculta peregrinans usque adeo glo riosa: &omnibus curiosa fuisset.