Latin
106.1 to 106.4
Strabo, Strabo de situ orbis 106.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
subensque ne leuiter quibuscunque fidem adhibeamus: &causas pluribus reddens: propter quas haud ita nobis fides praestanda quibusuis sit. Sicuti de Ponto: &de Adria: ipse tamen nescio quibus credi dit. Igitur Issicum sinum longe magis ad Orientem expositum quam mare nostrum putauit. Signum cum orienti uicinior tribus ferme stadiorum milibus sit: quam Dyoscuriade quae in secessu Ponti est. Et se cundum ipsum ex stadiorum mensura: quam de adria dicit &septentrionalia &alia nominatim loca ex trema exponens a nulla temperat fabulatione: fidem quoque praeterea habuit de exterioribus colum nis Herculis pluribus fabulamentis: &insulam Cernen: &alia nominans loca: quae hisce temporibus nusquam monstrantur: de quibus memoriam postea faciemus. Vetustissimos inquit aut piraticam aut mercaturam exercentes eo nauigasse: non in pelagus quidem egressos: sed lasonis modo prae ter littora permeasse. Quem quidem in Mediam usque &Armeniam &Colchos nauibus omissis bellum intulisse. Postremo dictitat antiquis temporibus neminem aut mare euxinum: aut praeter Libyam Ciriam Ciliciam nauigiis adire ausum, quod si antiquos eos dicit qui nostram ante fuerem memoriam de illis seu nauigarint seu non: nulla mihi sane cura est. Sin eos inquit qui memoriae produntur nullus eloqui sane torpesceret aut uereretur: quod ueteres &maritima: &terrestria longinquius emensi fuerint itineraquam posteriores uideantur: si animos ad ea quae de illis posteritati scriptis commendata sunt adhibuerimus. Sicuti Liber pater Hercules: &lason ipse quidem. Illi etiam de quibus poeta cecinit. Vlysses Menelaus Theseus Perithous: qui longinquas subiere militias: ut fama fert: ut immortalia de se monumenta relinquerent: ut etiam ad inferos usque penetrarent, Castorem &Pollucem maris curam suscepisse: &nauigantium saluti praeesse. Minoem maris imperium tenuisse. Phoenicum item nauigationem: qui etiam extra columnas herculeas egressi fuere: &ibi urbes condidere: &ad medi terranea Africae oramque maritimam paulopost Troiana tempora. Aeneam &Anthenorem &Henotos: &simpliciter omnes qui e Troiano bello in uniuersum terrarum orbem perrerarunt: dignum est nequaquam iter uetustos homines recenseri.