Latin
106.5 to 106.8
Strabo, Strabo de situ orbis 106.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Cum autem graeci similiter &barbari ob longiora mi litiae tempora domestica bona &facultates bello partas amisissent: obuenit utriusque ut euerso ilio uictores per egestatem ad latrocinandum uerterentur. Et uicti bello superstites multo magis: a quibus &oppida plurima condita per omnia littora extra Graeciam feruntur: &ad nonnullos mediterraneae locos. Ipse autem aeloquutus quousque habitabilis ad cognitionem post Alexandrum: &eius aeta tem perlata sit ad faciendum iam de formasermonem transiit: non tantu de ipsa dico habitabili: quod quidem de illa sermoni proprium magis esset: sed uniuersa de terra. Huius autem facienda quoque est meimoria, Modo ne praeter ordinem. Profatus itaque quod tota rotunda existat: non quidem ut tornatim lis: cum inaequalitates quosdam habeat: inducit quod globi illius particulares sint transfigurationes: quae aquis &igne &terraemotibus: &exhalationibus: &aliis generis eiusdem continguntur. Neque hac in parte rerum se rmans ordinem. Nanque rotunditas totam terram ab ipsa totius uertigine proumenit: tales uero transformationes totam minime terram permutant. Etenim in magis quae sic parua sunt eua nescunt. alias uero atque alias terrae dispositiones efficiunt. Aliasque ac alias propinquas habent causas. Praecipuam uero quaestionem praebuisse dicit: quonam modo fiat ut duobus tribusque stadiorum milibus longe a mari intra mediterraneam frequentibus in locis concharum &Ostreorum &Cheranydum magna cernatur multitudo &falsi lacus: sicut circa templum Ammonis: &uiam qua itur ad illud trium milium stadiorum esse dicunt. Per multam enim ostreorum effusionem extare, Non pa rum etiam hac tempestate salis inueniri. Maris praeterea exhalationes in sublime reiici. Prope ipsum etiam maritimarum fragmenta nauium ostentari: quae hiantibus terris escaturiuisse tradunt. Super columellas incubare delphinas hanc inscriptionem habentes Cyrenensium spectatorum. Haec ef fatus stratonis Physici commendat opinionem: &Xanthi Lydi qui regnante Artaxerxe ingentem adeo fuisse siccitatem ait: ut flumina lacus putei defecerint. Eumque ipsum multis in locis a mari longin quius uidisse lapidibus inhaerrentes conchulas: pectines &testarum formas. Salsumque lacum i Armeniis &in mattienis: &in inferiore phrygia: quas ob causas persuasum habere campos illos mare aliquando fuisse. Strato autem causas &rationes magis attingit: quoniam existimare se dixit.