Latin
108.1 to 108.4
Strabo, Strabo de situ orbis 108.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
IAI loci a mari disiunctionem haud sane nominis claritatem &gloriam uerisimiliter hac aetate posse facere. Aegyptum etiam priscis temporibus ad pelusias usque paludes: &montem Casium lacumque Sarboni dem maris inundationibus opertam fuisse. Nunc quoque dum per aegyptum huiusmodi effoditur salse do: etiam sub arena salsa refertae conchyliis foueae reperiuntur: Perinde ac agro maris aquis inunda to, Locus etiam omnis ad Casium &ad scuta (sic enim appellant) palustrem limum habebat: ut maris rubri summum attingeret. Mari autem cedente detectum extitisse: &lacum Sarbonidem mansisse. Inde &hunc effractum &palustrem factum. Similiter &salsi lacus ripas maris magis quam fluminis uideri Iccirco magnam continentis partem quibusdam temporibus inundatam: &rursus detectam extitis se concederes. Eundem in modum inaequale profundum terram nunc totam esse sub mari. Sicut mediusfidius &quae emersit quam incolimus: quae tot permutationes admittit: quod uerbis prosequu tus est Eratosthenes, Eas ob res aduersus Xanthi dicta nihil absurdum profecto proferas. In Stratonem autem dici potest: quod cum multae causae adsint: illis omissis quae non sunt criminatur. Primam etenim inquit cau sam: quod exterioris &interioris maris non idem pauimentum ac fundum est. Ad hoc enim quod al tius tollitur: aut in ima declinat: aut aliquos inundat locos: &ab illis refugit: hanc ipsam minime cau sam esse. Alia uero &alia esse pauimenta: &haec quidem esse humiliora: haec autem eminentiora. Verum ipsa quoque pauimenta nunc quidem in sublime scandere: nunc autem in ima esse deducta. Simulque &pelagus tollere &inclinare. Altius quidem elatum inundare. Pressius uero in pristinum recurrere statum: quod si sic est: opus erit repentino maris incremento inundationem euenire: sicut crescentibus undis &fluuiorum ascensibus interdum altera ex parte aqua infertur: interdum rursus exaugetur. neque uero incremeuta aggerata &repentina fiunt: nec inundationes tempore tanto permanent: nec inordinatae sunt: nec in alterum inundant mare: nec ubi euentus tulit. Reliquum igitur est: ut in pauimentum causa ponatur: aut in eo quod mari subiectum est: aut quod inundat. Immo ue ro quod sub undis est.