Latin
108.5 to 108.8
Strabo, Strabo de situ orbis 108.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Humidum nanque ualde mobilius est: &permutationes celerius suscipere po test. Etenim horum omnium causa spirabilitas hoc magis in loco: uerum (ut dixi) hinc talia fiunt ac cidentia quod fundum &ipsa pauimenta interdum extolluntur: interdum resident: non autem qui aliqua sublimia sint: aliqua uero minus. Is autem assumit hoc quum id mari obuenire putat: quod &fluuiis accidit quod ab altis locis fluentia sint: haud enim fluxionis ab Byzantium causam diceret e fundo esse: quod Euxini alueum altiorem esse dicat: quam uel in Propontide: uel in reliquo deinceps pelago simul &causam apponens. Nam ex limo e fluminibus delato fundum repleri ac breuius fieriQuamobrem ad exteriora elabi. Eandem uero rationem in mare nostrum uniuersum traducit ad exterius: ut hoc altiora efficiat fundamenta: quam quae Atlantico subiecta sunt pelago. Et enim hoc quoque ex pluribus impletur amnibus: &desecationem limi pro sua quantitate decolandi suscipit. Irrumpen tem igitur per columnas &Calpen fluxum ei qui ad Byzantium est: similem fieri opus erat. Ad istud quidem omitto. Et enim hoc ibidem contingere decet. Distrahi uero circa aestuaria &inundationes &occultari. Istud interrogo quidnam prohiberet priusquam Byzantios aperiretur. Cum Euxini fundum Propontide: &reliquo deinceps mari sit humilius: fluminibus impleri: seu mare fuisset antea: seu Meo ridis palus amplior. Nam si hoc concedatur: &illud interrogabo. Num illius &Propontidis superficies aquae non ita se habebat: ut quoad usque ea erat ad effundendum nequaquam impelleretur: propter ad uersam ex equo resistentiam &oppressionem. Postea uero quam internum mare superabundauit: quod uberius erat euidentius fluxum reppulit. Qua ex re interius &exterius in unum confluxere pelagus. Et eandem cum illo mari faciem accepere: siue marima siue: palustris prius erat. Postea uero marina facta propter permixtionem &inualescentiam. Si enim hoc dabunt fluxus qui nunc est haud sane impediretur. Non a superiore fundo: neque decliui quod ratus est Strato. Ista uero &ad nostrum mare totum: &ad exterius transferre non in fundis: aut eorum inundationibus effluentiae causam ponentes: sed in fluminibus ipsis.