Latin
108.9 to 108.11
Strabo, Strabo de situ orbis 108.9-11
Unproofread scanNot analysed yet
Quandoquidem non incredibile est secundum eos etiam: &si totum mare nostrum antea paludem fuisse contingeret: quod a fluuius impletum superundans per angustias columnarum excideret: quasi per cataracten assidue crescens: &magis in unum confluens mare ef fectum temporis diuturnitate: &unam in faciem concurrisse: ac propter inualescentem potentiam in marinas euasisse aquas. Non autem omnino naturale fluuiis comparasse pelagus Illi enim per de cliua allabendo feruntur. hoc uero indecliue prestat: freta uero intra terras agitantur alio quodam mo do: non secundum limi ex fluminibus prolapsum altitudinem pelagi reddentem. Namque aggeratio circa ipsa fluuiorum ostia consistit. Sicut in Istro ea quae pectora dicuntur: &in Scytharum solitu dine &in Salmidesso: aliis etiam ad hoc torrentibus opem afferentibus. Ad Phasin uero Colchicum littus est arenosum &depressum ac molle. Ad Termodontem autem &ad Irin tota themiscyta totusque campus amazonum: &maior Sidenae pars. Sic enim &in aliis. Omnes nanque Nilum imitantur ante ipsos meatum existentem in terram continentem redigentes nonnulli plus nonnulli minus. Minus quidem qui non multum deferunt limum. Plus uero qui permultum &mollem transeunt agrum. Torrentesque plurimos accipiunt. A quibus est Pyramus: qui magnam Ciliciae partem adiecit: de quo tale est aeditum oraculum. Tunc erit undisonus late cum pyramus olim Littora perfundens cyprum labetur in almam. In Mediis enim Cataoniae campis nauigabilis delatus: &per angustias Tauri in Ciliciam elabens ad oppositum huic &Cypro transitum erumpit: ne autem delata a fluminibus terra in pelagus deueni at: causa est: quia mare natura ipsa refluens eam reuerberat, Animantibus enim simile est: ac sicut ille spiritum assidue admittunt &remittunt: sic mare semper in se &ex se recurrenti quaedam agitatione mo uetur.