Latin
109.1 to 109.4
Strabo, Strabo de situ orbis 109.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
tionem quampiam esse ferunt: per quam &cadauera: &naufragia unda expellente ad terras extrudun tur. Nec ipsa tantam uim habet reuersio: ut uel defunctum corpus uel lignum uel suber a fluctu reii ciatur in terram. Sic &uicina mari loca subter captante unda ruunt in pelagus. Sic &terram &tur bulentam secum aquam exundare contingit. Et adiuuante simul pondere: priusque ultra in pelagus erumpat onus ad terram inferius defertur. Nam &fluminis uis ipsa quiescit: cum ab ore paulisper fuerit egressa. Hunc igitur in modum pessibile fit ut pelagus omne ab ipsis inchoans littoribus coe num obducat: si assidui amnes affluant. Id obueniret utique si pontum Sardonico pelago profundiorem esse supposuerimus. Quod supermensurata mille passibus prefundissimum esse aiuunt: ut au tor est Posidonius. Talem igitur causarum ratiocinationem quidem minus admitteret. Ex manifestioribus "idie quodam modo perspectis potius applicandus est sermo. Nam diluuia &ter rarum motus: &exhalationes &tumescentiae mersae mari telluris sublime tollunt mare. Illud autem subsidentiae humile reddunt. Haud enim laminae fluitantes quidem: aut pusillae quaedam insulae sur sum afferri ualent. magnae uero nequaquam neque insulae quidem. Continentes autem terrae minime. Similiter &commixtiones &paruae &magnae fiant. Siquidem locorum hiatus &absorbitio nes domiciliorum: quemadmodum Burae &Bizonae: aliarumque plurium ex terraemotu factas fuis se perhibent. Et Siciliam nihil magis quam abscisum ab Italia fragmenntum esse putaret aliquis. Vel ab etnae incendio: e fundo reiectam conniunctam permansisse. Sicut etiam Lipareorum insulas atque Pi thecusas. Is uero adeo iocundus est: ut cum mathemaricus non sit: nec Archimedis opinionem tofirmet. Ille enim in libro de iis quae uehuntur ait: ετοio μερi τον οχουμένων Cuiuslibet humidi mo do constet: &permaneat superficiem esse rotundam &sphaeticam: cum phaera idem cum terra ce trum habeat. Hanc omnes admittunt opinionem: qui mathematica modo aliquo attingerunt. Ille uero mare interius: &si unum sit (ut asserit) sub una superficie constructum esse non aestimat: sed nec etiam propinquis in locis. Et talis inscitiae testes facit nonnullos architectos: cum Mathematici architectonicam portionem esse quandam Mathematicae declarent.