Latin
109.5 to 109.8
Strabo, Strabo de situ orbis 109.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Ait enim &Demetrium Isthmun Peloponnesiacum perfringere conatum: ut classibus nauigationis transitum praeberet. Ab archite ctis autem prohibitum: qui cum metarentur renunciauerunt. Sinus Corinthi mare altius esse: quam quod ad Cenchrias esset, Itaque intermedium si incideret lotum: uniuersum ad Eginam transitum: cum ipsa pariter Egina &proximas insulas demersum iri. Nec ipsum nauigationis utilem fore meatum ob eam rationem: quod instar Euripi omnes fluxiles forent. Praeserti uero ueluti Siculum fretum: est quod eadem cum Ocemani aestuariis pati dicitur. Quolibet enim die ac necte bis fluxum alternat, sicuti &Oceanus bis inundat: totiensque recidit. Itaque &inundatio Tyrrheni maris in siculum delata confiten dum est quod ex alteriore superficie descendens nominatur. Ei rei adstipulatur id quod etiam eodem tempore incipit &quiescit: quo ipsae inundationes. Incipit enim circa exorientem lunam &occidentem desinit autem cum utique caeli medio &super terram &subter terram adiungitur: &decrescentiae quidem contrarium exeuntem uocari utriusque per caelum mediis sitibus lunae incipientem: sicut ipse excrescentiae. Inundantiae uero coniunctionibus ad ortum &occasum desinentem. De fluxibus sane &refluxibus Posidonius &Anthenodorus satis commode loquuti sunt. At uero de fluxibus &refluxibus circa freta: qui ipsi quoque maiorem praesenti materia naturae rationem habent tantum dixisse sufficiat: quod ea fluxilia esse: non unus specialis est modus. Non enim siculum fretum bis die &nocte (ut ille inquit) alternat. Calchidicum uero septies. Bizantium autem neque permutat: sed duntaxat excursionem tantum perdurat eam: abiens e pontico pelago in Propontidem. Vt uero tra dit Hipparchus: &mansiones quandoque faciebat. Nec si unus quidem modus esset hanc habere posset causam: quam dicit Eratosthenes: quod utrobique mare aliam atque aliam superficiem habet. Hoc enim in fluuiis quoque minime fieret: nisi cataractas haberent. Quod si habeant quidem cursum haud retro flectunt: sed ad ima semper deferuntur. Id uero contingit quod decliuis est: &fluxus &eius super ficies, Quis autem pelagi decliuem diceret esse superficiem? Maximeque secundum materiam quae ro tunda facit illa quattuor corpora: quae uocamus elementa Adeo ut nedum non refluant: sed neque con sistant quidem neque permaneant: cum in ipsis sit confluxus: nec una superficies: sed una quidem astior alia uero humilior.