Latin
110.5 to 110.8
Strabo, Strabo de situ orbis 110.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Ex signis uero quibus supicamur locum aliquo tempore maritimum extitisse: &delphinum inscriptio: de Cyreneis spectatori bus extitit. Conceditque de latitudine fundi: simul &altius mare creuisse: quod proxima oraculo lo ca demersit: a mari distantia ultra tria stadiorum milia. Neque concidit tantam altitudinem: ut Pharum toram: &complures aegypti oras operuerit: perinde ac tanta sublimitas ad haec demergenda non satis extiterit. Cumque dixerit quod si mare nostrum in tantum esset expletum priusquae columnarum diruptio fieret: quantum dixit Eratosthenes oportere: &Africam uniuersam: &per multam Europae partem: atque Asiae submersam esse. Subinfert quod Pontus ad loca quaedam cum Adriatico pariter conflueret: tanquam Istro ab uicinis Ponto locis diuiso: &in utrumque mare defluente propter ipsius loci situm. At Ister a propinquis Ponto partibus nequaquam habet originem. Sed contra a montibus supra Adriaticum. Neque in utrumque mare defluit. Verum in Pontum duntaxat: &in ipsis solum diuiditur ostiis. Communem is quidem cu non nullis ante illum ignorantiam istam ignorauit: qui fluuium quendam Istro cognominem esse arbitrati sunt: qui ab eo diuisus irrumpat in Adriam: a quo &natio Istra per quam defertur appellationem assumpsit: Et lasonem a Colchis reuertentem hac nauigationem fecisse. Per mutationum uero talium nulla sit admiratio. Inundationum taliumque Casium causas esse diximus: ut circa Siciliam &aeolias insulas &Pithecusas dictum est. Dignum est &alia complura apponere: quae reliquis in locis similia his sunt fue runtque. Huius enim generis exempla ante oculos coniunctim posita praesentem sedare stuporem poterunt. Si autem ueritas sensum perturbat rerum natura contingentium imperitiam: &uitae totius demon strat, Quemadmodum siquis adiacentes Therae &Therasiae insulas inter Cretam &Cyrenas transeum tibus constitutas dixerit: quarum Thera inter Cyrenas urbes primaria est. Aegyptumque &per multas ejus generis Graetiae partes. Namque inter Theram &Therasiam e pelago prorupere flammae: quae per dies quattuor mare totum aestuans: atque ardens reddiderunt. Tum educta altius sensim uelut machi nis insula: &ex fluitantibus terris composita exhalauerunt: quae duodecim stadiorum circuitum conti net. Inde cessante casu.