Latin
110.9 to 110.10
Strabo, Strabo de situ orbis 110.9-10
Unproofread scanNot analysed yet
Tum imperantes mari Rhodii primum capta siducia ad locum nauigantes templum tutori Neptuno in insula aedificarunt. In Phoenice quoque facto terraemotu oppidum super sidonem situm absorptum fuisse. Posidonius autor est: &Sidonis dimidietatem ferme corruisse non uno quidem ictu, Vnde non magnam mortalium perniciem factam esse. Idem in Syriam totam extentum est malum At uero mediocriter penetrauit: &in insulas quasdam Cycladas &in Euboeam: adeo ut Arethusae qui in Chalcide fons est occaecatus fuerit ortus: Permultis post diebus alio scaturisse ore: nec ante con quassari desiuisse multas insulae partes: quam in Lelanto campo aperto telluris hiatu ignitum fluuium euomuerit. Cum multa sint aute: quae tales conductus efficiant: satis erit ea quae a scepsio Demetrio proprie congregantur apponere.