Latin
111
Strabo, Strabo de situ orbis 111
Unproofread scanNot analysed yet
Admirari autem non sinit: si hoc tpe frigindarum quidem fons aquarum permanet: calidarum uero nusquam perspicia tur. Causa. n. dicere oportet inquit: calidae aquae exclusionem. Dicta quoque ad haec ad Denocle menoria repetit qui ingentes quosdam olim circa Lydiam &loniam usque Troadem factos terraemotus scribit, A quibus &uici sunt absorpti. Et Sypelus submersa regnante Tantalo. Et e paludibus lacus facti. Et troiam flu ctibus immersam. Pharusque aegypti quae olim erat in pelago: nunc certo quodammodo peninsula facta est. Similiter Tyrus &Clazomene. Et nos cum apud Alexandriam aegypti peregrinaremur: ela tum altius pelagus circa Pelusium &Casium montem: sic terram immersit ut montem in insulae formam fecerit. Et uia quae praeter Casium ducit in Phoenicem nauigaretur, nihil igitur mirandum si quandoque mediatellus: idest Isthmus uel sedem inferiorem capiens: quae aegyptium mare a rubro ma ri separatur: porthmon: idest medias in terris aquas manifestat: &in unum confluere faciet mare exte rius cum interiore: sicut in angustiis ad herculeas columnas obtigit. Nonnulla huius generis in ipsi us tractatus exordio dicta sunt: quibus (ita enim oportet) unum sub aspectum collatis parandus est ualidus ad credendum animus: &de naturae operibus: &de reliquis aliter factis permutationibus Sicuti Piraeum aliquando insulae formam tenuisse: &quia transitus littoris erat: id nomen uendical se dicit. Contra Leucadem superioribus annis littus extitisse: quum Isthmum Corinthii abscidissent Ea insula effecta est De ista Laerten dixisse aiunt. Munitam solus ut caepi neriton urbem: Littus erat terrae. Hoc quidem in loco manufractae excisiones extiterunt: Alibi uero exaggerationes: aut iuncte pon