Latin
111.1 to 111.4
Strabo, Strabo de situ orbis 111.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
tibus ripae: sicuti de apposita Syracusis insula: quae cum hoc tempore ponte continuetur ad terram prius quidem aggererat: Logeo (ut inquit Ibycus) ex lapide: quem Electum uocat. Bura uero &Eli ce: una quidem hiatu altera uero est fluctibus penitus deleta. Tellus est apud Methonem in sinu hermionico in altitudinem stadiorum septem aedita: quae flammarum uapore facto interdiu quidem pro pter calorem &sulphuris odorem in accessibilis: noctu autem cum odoris suauitate longe lucescens: atque calescens. Vnde maris aqua ad stadia quinque aestuat. Turbulenta uero ad stadia re usque uiginti. Effractis etiam petris ad tutrium magnitudinem aggerata ad Copaidem lacum Arna &Medaea sunt absortae: quas in dinumerandis auxiliis Poeta nominatim expressit. Quique colunt medeam &felicem uitibus arnenNonnulla Thracum oppida a Bistonide lacu: &ab Aphnetide demersa uidentur. Sicut &Trerorum qui Thracibus finitimi sunt. Inter Echinadas insulas Artemeta fuerat antea. Nunc incontinenti est Alias paruas in Acheloo insulas idem pati dicunt fluuium aggerrante pelago. Sic &reliquae (ut autor est Hesiodus) aggerantur. Sunt &Etolicae quaedam porrectae linguae: quaes insulas prius uidebat saeculum. Aste ria quoque transmutata est. Quam Asteridem poeta nuncupat. Saxea nunc medio supereminei insula pontor Asteris haud ingens portus dans puppibus aptos. Quos subeant hinc atque hinc. Nunc autem nec ad anchorae quidem iactum prorsus idonea. In Ithaca quoque nullum tale antrum est. Nec nympharum domicilium quale commemorat Homerus. Praestat rerum permutationi causam assignare quam inscitiae uel locorum figmento de more fabularum. Hoc autem incertum in commune animaduertendum relinquo. Antissa olim fuit insula: ut Myrsilus ait. Cum antea Lesbus Isia uo caretur: &insulam Antissam appellari contigit. Ea uero nunc Lesbi oppidum est. Sunt qui Lesbum ab Ida abruptam fuisse crediderunt: sicut a Miseno Prochytam &Pithecusam: &ab Atheneo capre as: &ab Regio Siciliam: &Ossam ab olympo. Inde &tales transmutationes extitere. In Arcadia La don aliquando fluentum retinuit. Duris autor est: Mediae Rhagadas idest effractas ideo nominatas esse: quoniam ad Caspias portas terraemotu tellus fracta sit. Vnde &urbes plurimae: ac uici subuersi: &flumina cursus uariauere.