Latin
111.5 to 111.7
Strabo, Strabo de situ orbis 111.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
lonque de Euboea inquit: quod uel tenuis Euripi tempestas Satyrensium in Euboea agrum ad Omphalem a Boetiae littore segrengauit: cum apud Cretam fretum appellatum abscinderet. Demetrius uero Callatianus terraemotus uniuersae graeciae explicans: &Lichades insulas: &magnam Cenei partem demersas inquit: &aquas inde calidas in Edepso: &ad Thermopy las triduo retentas rursus effluxisse. In Edepso &aliis in urbibus fontes erupisse: Moenia Orei quae ad mare pertinent simul &septingentas corruisse domos. Magnam echini: &Phalarorum: &Hera cliae &Thrachinis partem cecidisse. Phalari uero muros a fundamentis solo aequatos: Idem &Larien sibus &Larieis obtigit. Scarphiamque ab imis fundamentis humi deiectam septingentis ac mille ne minus corporibus oppressis. Thronisque supra dimidium horum numerum. Fluctus quidem trifariam elatus est: partim in Scaphin &Thronium: partim ad Thermophilas: partim in campum usc ad Phocidis lauretum. Amnesque a fontibus ad dies quosdam exaruisse. Sperchium alueo mutato uias nauigiis meabiles fecisse. Boagrium per aliam decurisse uallem. Alopenque &Cynum &Opontem multis in partibus detrimentis affectas. Oeum paulo superius situm castellum totum subuersum es se. Elatiae murum magna ex parte discissum. Ad Algonum cum Thesmoforia celebrarentur: quiqu ac uiginti uirgines cum in turrim concurissent ilimeniorum spectaculo ruente turri in pelagus &ipsas decidisse, Mediam quoque Atalante partem ad Euboeam nauigantibus transitum praebuisse ob factam in