Latin
114.1 to 114.4
Strabo, Strabo de situ orbis 114.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
ea scissuram. Quidam campi ad stadia usque uiginti stagnasse feruntur: &triremis quaedam e nauali bus eiecta super murum decidit. Cum autem rationes: ne amplius admiremur comparare uelint: uti Democritus &reliqui cantant philosophi: transmigrationum mutationes adiiciunt. Id.n, securitati ac trancllitati incumbit: ut nequis obstupescat: sicut Hesperiorum quidem Hiberorum ad Ponti regiones &Colchidis deductae co loniae. Quos Choaraxes de quo dicit Apollodorus ab armenia disterminat. Cyrus autem magis &Mo schorum montes &aegyptiorum: Et aethyopes cum Colchis: Enetorumque &Paphlagonia ad sinum adria ticum. Quae &de gentibus Graecis contingerunt, ut sunt lones Dorii Achiui Aeoles Enianes: nunc Etolis finitimi: circa datium habitabant: &ossam cum perebis: &ipsi quidem Perebi transmigrarunt. Talium exemplorum praesens refertus est tractatus. Quaedam uero in promptu multis sunt. Illae uero migrationes non eodem modo cuntis in propatulo sunt. Crarorum scilicet Trerorumque &Teu crorum: &gallorum: simul &earum duces longius traducentes. Madys scyta Thearcho aethiops Cobus Tros Sesostris: &Psammitichus aegyptii. Cyrus &Xerxes Persae. Cimerii &quos Treronias nominant: uel eorum gens aliqua saepenumero dexteriores Ponti locos incursarunt uiciniamque suamNunc quidem Paphlagonas: nunc uero Phrygas inuadentes. Cum Midas tauri cruore epoto aduer sutam faciendam usque adiit. Lygdamus uero suos ductitans in Diam usque &loniam adequitauit: &potius est Sardibus: &in Cilicia extinctus est. Cimmerii autem ac Treres saepenumero eius generis incursationes effecere. Treras autem &Cobum postremo a Madye Cimmeriorum Rege eiectos fuis se traditur. Haec quidem historiam propriam continentia communiter de toto terrae ambitu relata sint. Redamus ad reliqua unde digressi sumus: Autor est Herodotus nullos esse Hyperboreos. Neque superaustrales esse diceret: cuius demonstrationem esse ait. Et Eratosthenes similem: huiusmodi ca ptioso utens argumento. Siquis nullos malo supergaudentes diceret: neque item bono supergauden tes. Forteque superaustrales esse. Per aethiopiam &enim Austrum non flare: sed inferius. Mirandum est si per unumquod clima flante uento &ubique a meridie uocetur auster aliqua existat habitatio in qua hoc ipsum non contingat. Contrarium enim non solum aethiopia flantem apud nos haberet austrum: sed &tota superior usque ad aequinoctialem, quod si Herodoti oportuerat hanc esse causam ut Hyperboreos dici putauerit: apud quos Boreas non spirat.