Latin
114.5 to 114.8
Strabo, Strabo de situ orbis 114.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Et enim si poetae fabulosius hoc pacto loquuntur: expositores autem sanius facile audirentur: qui Hyperboreos Boreae coniunctissimos di ci aiunt. Terminus quidem Borealium polus est. Australium uero aequinoctialis. Et uentorum quoque idem est terminus. Inde aduersus eos qui palam ficta &impossibilia dicunt aeloquitur quaedam in fabulae: quiedam in historiae forma: de quibus mentio digne facienda non est. Neque illum in tali materia nugas consyderare oportuerat. Suorum igitur commentariorum discursio prima talis est Secum da uero de terrae situ quandam correctionem facere conatur. Et suas explicat cogitationes: ad quas rursus si quam est mendatio afferre eam conandum est. Mathematicas profecto naturalesque materias ad ducere bene dicitur: &quod rotunda sit terra: sicut &mundus circum habitatur: &alia generis huius, Si uero talis: quantam ipse ait: non sane confitentur. Posteriores autem mensuram collaudant. Hipparchus tamen ad eorum designationem: quae ad singulas habitationes apparent: illis utitur distan tiis dicens meridianum per Meroen &Alexandriam &Borysthenem parum praeter ueritatem uariare. Et de forma in iis quae deinceps sunt per plura dicit. Et ostendens quod globosa terra humidacum natura &caelum est sermonem alterare uidetur. Sufficit enim quo ad paucum. Deinceps uero orbis qui incoliturlatitudinem definiens ait: quod a Meroe quidem ab eius meridiano usque ad Alexandriam decem milia stadium sint. Hincque ad Hellespontum circiter octo milia ¢um Inde ad Borysthenem quinque milia. Postea ad Circulum per Thulem quam Pytheas inquit. A Britannia uero dierum sex nauigatrionem ad arcto abesse dicit, Prope uero esse mare glaciale. Aliam item decem milia &quingenta siquidem superaddiderimus supra Meroen: alia item tria milia &quadringenta: ut etiam aegy ptiorum insulam habeamus, &terram cinnami feracem: &Tabrobanem stadia erunt trigintaocto milia, Reliquae sane distantiae concedantur illi. Satis enim confessum est: circulum a Borysthene ad Thulem: siquis campos metiscaret. Cum enim Pytheas mendacissimus homo Thulem perscrutatur: &qui Britanicam Iberniam uident nihil de Thule dicunt: alias disserentes circa Britanniam in sulas paruas. Ipsa uero Britannia longitudine quodam modo aequalis est Galliae, protensa non ma ior quinque milibus stadium: &e regione iacentibus promontoriis definita.