Latin
115.1 to 115.4
Strabo, Strabo de situ orbis 115.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Ait igitur terrae spacium Indicae usque ad flumen Indum angustissimum sedecim milium stad. Spacium enim quod ad promontoria modo protenditur minus tribus milibus esse. Hîc autem ad Caspias portas milium quattuordecim esse. Postea Ad Euphraten decem milium. Ab Euphrate ad Nilum quinque milium. Alia mille &quingenta usque ad Canopi ostium. Inde usque car thaginem tredecim milia quingenta. Postea usque ad columnas octo milia salte. Superscendit sane se ptuaginta milia octingenta. Adiicienda est etiam Europae curuatura extra columnas herculeas. Hi spaniae quidem oppolita. Ad occasum autem uergens non minus stact tribus milibus: &promonto ria partim alia: partim uero Ostidannia. Appellatur autem Calbion &huic adaicentes insulae: ex quibus nouissima Vxisama per trium dierum (ut ait pytheas) nauigationem abest. Haec postremo loquuntus nonnulla de promontoriis &de Ostidanniis: &de Vxisama: &de dictis ab eo insulis ad longitudinem contendentia adiungit. Omnia haec enim ad septentrionem &ad Galliam: non autem ad Hispaniam pertinere inquit. Immo uero utsupra dimidietatem longitudinis latitudinem esse saluet figmenta Pytheae ad dictas longitudinis distantias: alia duo stadium milia ad occidentem: &totidem item ad orientem adiungit. Exhortatus etiam amplius: quia secundum naturam est dicere maiorem ab oriente ad occi dentem esse distantiam. Secundum naturam inquit esse ab aurora ad uesperam longiorem esse habitabilem: sicuti diximus: ut Mathematici dicunt: coniungere circulum ipsam sibiipsi consertam. Itaque nisi maris atlantici magnitudo uetaret: per eundem parallelum ex Hispania ad Indiam nauigare possemus. Reliquam partem ultra praedictam distantiam supra tertiam esse totius circuli partem. Siquidem is per littora ducentis milibus minor est ubi praedictam stadiorum dinumerationem ab India in Hispaniam fecimus. Nec igitur haec benedicit. Namque ratio ista per temperatam zonamque nostram secundum Mathematicos dici posset: Cuius pars bapitabilis est. Caeterum de habitabili. Vocamus enim habitabilem quam in colimus: ¬am habemus. Fas autem est in eadem temperata zona habitabiles duas esse: uel etiam plures. Si sit maxime prope circulum per littora: qui per atlanticum pelagus describitur. Rursum persi stens in ea demonstratione quod terrae forma sit rotunda: eandem assequeretur increpationem.