Latin
115.5 to 115.8
Strabo, Strabo de situ orbis 115.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Simili ter &aduersus homerum de iisdem disceptare non cessat, Deinceps cum dicat multum de terris con tinentibus sermonem extitisse. Nonnullosque ipsas diuidere fluuiis insulas Nilo inquam &Tanai declaram tes. Aliquos autem isthmis: idest inter maria terris: qui sunt inter Caspium &ponticum &rubrum mare &abscissam terram: alios autem Cheronesos eas dicere: haud itueri dicit: quonam mon haec ipsa quaestio in molestias conuertat. Sed eorum tantum esse: qui magis litem diiundicant: ut inquit Democritus. Nam cum accurati nequaquam sint termini: sicut Colytti &Melitae: quemadmodum columnarum &septorum hoc habere dicere nos. Hoc quidem est Colytus: hoc autem est Melita: termi nos habere non posse dicere. Ideo de locis aut agris quibusdam iudicia saepe contingere: sicut argiuis &lacedemoniis de Thyrea. Atheniensibus &Boetiis de Oropo. Alioquin Graecos tres contini tes nominasse terras: non ad habitabilem respicientes: sed ad suam &contra se positam Cariam: in quae nunc &lones &qui deinceps. Tempore autem amplius progressos semper: &pluribus ad notitiam peruenientibus locis in hoc conuersa diuisio est. Vtrum igitur primi qui tres illas diuiserunt: ut ab extremis inscipiamus litem diiudicantes non secundum Democritum: sed secundum ipsum hi pri mi fuere suam ab contraposita Caria determinare quaerentes: Vel isti quidem solam intelligebant Graeciam &Cariam &paucam contiguam. Nec Europam: nec Asiam. Similiter nec Africam. Reliqui uero accedentes describere idonei orbis cognitionem: hi sunt qui in tria partiti sunt. Quoniam igitur modo terrae diuisionem minime faciebant? Quis autem partes tres praefactus: &terram conti nentem uocans unamquamque partium non ante totum intelligit: cuius partitionem facit? Quod si in telligit: non quidem orbem: caeterum partis alicuius suae diuisionem facit. Cuius partis mundi par tem diceret aliquis Asiam: aut Europam prorsus continentem. Haec enim crasso dicta sunt modo, Adhuc crassius illud est: eum qui loquitur non intueri: ad quam quidem istarum actionum partem conuertat confinium inquisitionem: cum apponat Colyttum &Melitam. Deinde ad contraria sub uertere. Si enim de Thyrea atque Oropo bella ob confinium ignorationem obtigerunt: ad pertubationum aliquid conuerterunt.