Latin
117.1 to 117.4
Strabo, Strabo de situ orbis 117.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Graecos &Barbaros: &qui Alexandrum commune faciebant: ut Graecis quidem sicut amitis: Barba ris autem sicut hostibus uteretur. Satius esse inquit haec uirtute atque malitia diuidi. Complures enim Graecos malos esse &barbaros urbanos: sicut Indos: &Arianos Romanos etiam &Carthaginenses Respublicas permirifice tractantes. Quapropter Alexandrum neglectis monitoribus: quod licuit ui ros spectatos acceptos habuisse. Eosque beneficiis ornasse: sicut ob quicquam aliud hoc modo diuidentibus: &alios in uituperio: alios in laude ponentibus. Vel quia per illos uincit aequitas &Respublica &disciplina: &studiorum coniunctio, Per alios uero contraria: &Alexander igitur non neglectis mo nitoribus: sed sententiam mentemque suscipiens. quae quidem consequebantur non contraria faciebat scribentium cogitationes anidmaduertens. Ommentario secundo haec insunt. Proponens ad uerbum Eratosthenis dicta diiudicat &arguit quaecunque non recte dicta uel diuisa uel descripta sunt. Complura Hipparchi meminit reprehendens. In fine preciosa expositio: &quodammodo sub unum aspectum tractatus uniuersus de orbis situ: seu cognitione Geogrophica. N tertio de terrae descriptione tabulam de orbis situ instituens. Linea quadam ab oc casu ad ortum bifariam dispertitur: Parallelo: linea aequinoctiali. Ab occasu quidem eius terminos columnas locat herculeas. Ad ortum uero summos &extremos montes: qui Indiae latus &septentrionem terminant. Describit autem lineam a columnis per fretum. Mol Siculum extremitates meridianas: &peloponensi: &atticae usque Rhodum &sinum Issicum hucusque per mare &adiacentes continentes praedictam lineam esse dicit. Etin. totum mare nostrum usque in Ciliciam: sic in longum protendi, postmodum recte quodam modo eiici ad omnia tauri montana usque in Indiam. Taurum enimque recte a columnis mari extensum bifariam in longum to tam diuidere Asiam. Vnam quidem eius partem in Boream: reliquam uero in austrum facientem ut &ipsum similiter in riparum parallelo: &a columnis hucusque mare locari contingat. Haec aeloquu tus priscam de terrae descriptione tabulam emendari oportere putat. Secundum ipsum enim mon tium ab oriente partes ad septentrionem uariare: simul &Indicam ad septentrionem magis trahi.