Latin
117.5 to 117.8
Strabo, Strabo de situ orbis 117.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Hu ius fidem talem affert: quod extrema Indiae ad meridiem propinquissima multorum consensu locis Me roes opponuntur ab aëre caelestibusque signis coniectantium: Hinc uero ad uiciniora septentrioni Indiae loca ad caucaseas rupes attinentiam stadia esse quindecim milia testarur Patrocles: cui propter ho minis dignitatem singularemque Geographiae peritiam praecipua iure fides adhibenda est. Verumta men a Meroe ad littora parallesum tantum esse aquilonarem Indiae plagam caucaseis rupibus attinentem: in hunc ipsum terminari circulum constet. Aliam quoque huiusmodi fidem affert: quod interuallum ab Issico sinu ad mare ponticum circa stad tria milia est ad aquilonem progredienti: &ad Amisi uel Sinopis loca quanta montium esse latitudo dicitur ab Amiso ad orientem aequinoctialem procedenti. Prima colchorum regio est. Deinde sub Hyrcanum mare excessus &deinceps ad Bactra: &ulterius ad Scythas uia dextrorsum montes habenti. Haec ipsa autem per Amisum ad occidentem: per Pro pontidem ad Hellespontum deducta est linea. A Meroe autem ad Hellespontum non plura quam decen &octo milia stadium: quot a meridionali latere Indiae ad Bactrianam plagam: adiuntis ad milia quin decim tribus milibus quorum aliqua latitudinis montium erant: aliqua uero Indiae. Quam quidem ad declarationem Hipparchus contradicit probationes accusans: Nam Patroclem probabilem non esse: cum duo in illum contraria ferant testimonia: Deimachus atque Megasthenes: qui quosdam ad locos distantiam esse dicunt stadium uiginti milium ad meridiem maris: ad quosdam autem triginta Talia hos disserere: &antiquas hisce tabulas concordare haud uerisimile sane arbitratur huic soli pa trocli oportere fidem adhibere eos omittendo qui eidem tantum attestantur. Et in hoc ipso antiquas emendari tabulas. Sed non sic permittere donec de ipsis quicquam probabilius noueribus. Hunc sermo nem per multas inquisitiones habere censo. Primum quidem: quod cum multis ille testimoniis utatur: uno Patroclis seipsum uti dicit. Quinam igitur fuere dicentes meridianas Indiae extremitates locis Meroes opponi: Qui etiam tantanm asserentes Meroes distantiam usque ad riparum parellelum? Qui rursus montium latitudinem: uel ex Cilicia ad amisum eandem cum iste dicant? Quiue dicantur ex Amiso per colchos &Hyrcaniam usque ab Bactra &pertinentes ulterius ad orientis mare: directae ad aequinoctiales ortus: &ad montes eorum qui dextrorsum illos habent?